1214, [mai au 31 octobre]. — Paris.
Philippe Auguste donne à Nicolas de Champagne, queux, à titre héréditaire, quatre muids et demi d'avoine à Juvisy, mais il retient la justice sur cette rente.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 251.
C. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 207 v°, d'après B.
Carta Nicholai de Campania.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos Nicholao de Campania, coco nostro, et heredi suo masculo de uxore sua desponsata, propter ejus fidele servicium, dedimus et concessimus in perpetuum quatuor modios et dimidium avene quos habebamus apud Gevisiacum, ad mensuram ejusdem ville, ita tamen quod nos de illis quatuor modiis et dimidio avene nobis justiciam retinemus. Quod ut perpetue, etc. Actum Parisius, anno Domini M° CC° quarto decimo.