1185, mars. — Pontoise.
Philippe Auguste donne à Mathieu de Bourges, son maréchal, moyennant sept livres, une maison sise à Bourges, ayant appartenu à un juif appelé Isaac Uradis.
A. Original perdu.
B. Cartulaire de Montermoyen à Bourges, fol. 5, Archives départementales du Cher, 5 G 35 (partiellement brûlé en 1859, notamment la charte de Philippe Auguste).
C. Copie par L. Raynal, Archives départementales du Cher, 2 F 50, fol. 22, d'après B avant sa destruction.
a. Extrait dans L. Raynal, Histoire du Berry, t. II, p. 67, note.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi ad quos littere presentes pervenerint quoniam Matheus de Bituris, marescallus noster, septem libras nobis dedit et nos ipsi pro septem illis libris dedimus, in perpetuum tam ipsi quam heredibus suis habendam, domum apud Bituris sitam, que fuit cujusdam judei nostri, Isaac Uradis nominati, ita quod eam poterunt dare, vendere, invadiare et ex ea voluntatem suam facere. Quod ut ratum habeatur et apud posteros maneat inconcussum, presens scriptum sigilli nostri auctoritate precepimus roborari. Actum apud Pontisaram, anno ab incarnatione Domini M° C° LXXXIIII°, mense marcio. Data per manum Hugonis cancellarii.