1215, juin. — Paris.

Philippe Auguste accorde une charte de commune à Crépy-en-Valois et en précise les articles.

Référence : Jacques Boussard et Jacques Monicat (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 3 : Années du règne 28 à 36 (1er novembre 1206 - 31 octobre 1215), Paris, 1966, no1389.

A. Original perdu.

B. Copie formules abrégées, du xiiie s., Registre C de Philippe Auguste, fol. 113 v°.

C. Copie du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 110 v°, d'après B.

D. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 83 v° d'après C.

E. Copie du xive s., Registre D de Philippe Auguste, fol. 154, d'après B.

a. Ordonnances, t. XI, p. 305, d'après E.

b. F. de Saulcy, Recueil de documents relatifs à l'histoire des monnaies (fragment), d'après a.


Carta Crispiaci.

Philippus etc. Notum etc. quod nos, intuitu pacis in posterum observande, concessimus communiam fieri apud Crispiacum, quam omnes homines in Crispiaco morantes et circa castellum manentes juraverunt se perpetuo observaturos. Juraverunt autem quod alter alteri recte secundum opinionem suam auxiliabitur et quod ipsi nullatenus patientur quod aliquis alicui auferat aliquid vel eum talliet vel quidlibet de rebus ejus capiat.

[1.] Si quis vero sacramentum alicui facere debuerit et ante arraminationem sacramenti se in negotium suum iturum dixerit, propter illud fatiendum de itinere suo non remanebit nec ideo incidet, sed, postquam redierit, convenienter submonitus sacramentum fatiet.

[2.] Si autem archidiaconus aliquem de communia implacitaverit, nisi accusator ante venerit vel forisfactum apparuerit, non ei respondebit. Si autem archidiaconus testes habuerit contra quos accusatus se deffendere non possit, emendabit.

[3.] Si aliquis aliquam injuriam fecerit homini de hac communia et clamor inde ad juratos venerit, si ipsum hominem qui injuriam fecerit capere poterunt, de corpore suo vindictam capient, nisi forisfactum emendaverint ipsi cui factum fuerit, secundum juditium illorum qui communiam custodiunt, et si ille qui forisfactum fecerit ad aliud receptaculum perrexerit et communie custodes ad ipsum receptaculum transmiserint et domino receptaculi vel primatibus ipsius loci querimoniam fecerint ut de illo inimico suo, ipsis rectitudinem fatiat (sic), sicut superius dictum est ; si facere voluerit, accipient rectitudinem, et si facere noluerit, postea auxiliatores erunt fatiendi (sic) vindictam de corpore et pecunia ipsius qui forisfactum fecerit et domini illius receptaculi ubi inimicus eorum fuerit.

[4.] Item, si mercator Crispiacum venerit ad mercandum et aliquis ei aliquid forisfecerit in banleuca ipsius castelli, si clamor inde ad juratos venerit et mercator eum invenerit, jurati erunt auxiliatores fatiendi (sic) vindictam recte secundum opinionem suam, nisi mercator de hostibus ipsorum fuerit ; et si ad aliud receptaculum ille adversarius perrexerit, et si ipse mercator vel jurati ad eum miserint et forisfactor mercatori satisfecerit secundum juditium juratorum, vel probare vel ostendere poterit se illud non fecisse, juratis satisfatiet (sic). Si vero facere noluerit, postea si intra villam venerit, eum capere poterunt et vindictam de eo fatient (sic).

[5.] Nemo autem preter nos et dapiferum nostrum poterit conducere in villam hominem qui forisfecerit homini de communia, nisi pro forisfacto emendando venerit secundum juditium juratorum.

[6.] Et si episcopus Silvanectensis ignoranter adduxerit hominem in villam qui forisfecerit homini de communia, postquam sibi ostensum fuerit illum esse de hostibus communie, nullo modo post eum adducet, nisi consilio juratorum, et ea vice eum reducere poterit.

[7.] Si autem homo extraneus panem et vinum suum in villam Crispiaci, causa securitatis, adduxerit et postea discordia inter juratos et dominum extranei hominis evenerit, quindecim dies habebit vendendi panem et vinum suum in ipsa villa et deferendi nummos et omnem aliam pecuniam suam, preter panem et vinum, nisi ipse fecerit forisfactum vel fuerit cum illis qui forisfecerint.

[8.] Et nullus homo de communia credet pecuniam suam vel accomodabit inimicis communie quamdiu guerra durabit ; et si aliquis de communia fuerit convictus quod crediderit aliquid inimicis communie, de eo secundum juditium juratorum justitia fiet.

[9.] Et si homines de communia aliquando contra hostes suos exierint, nullus eorum loquetur cum hostibus suis, nisi de licentia eorum qui communiam custodiunt.

[10.] Statuti vero ad communie custodiam juraverunt quod nemini propter cognationem vel amorem deferent et neminem propter inimicitiam ledent, et rectum juditium secundum estimationem suam fatient (sic). Omnes alii juraverunt quod idem juditium quod predicti statuti super eos fecerint patientur et concedent, nisi probare potuerint quod de propria pecunia solvere nequiverint.

[11.] Preterea concessimus et precipimus quod universi homines infra muros castelli et extra manentes, in cujuscumque terra morentur, communiam jurent si de communia esse voluerint.

[12.] Si quis etiam de communia aliquid forisfecerit et per juratos emendare noluerit, homines communie fatient (sic) exinde justiciam.

[13.] Si quis ad sonum campane pro congreganda communia factum non venerit, duodecim denariis emendabit.

[14.] Nos autem super hominem communie mortuam manum non clamabimus, nec forismaritagium, nec alius, nec homo communie nobis vel alii respondebit, nisi tantum de cavagio suo quod, nisi statuto termino reddiderit, quinque solidos domino suo emendabit. Concessimus etiam quod bannum facere non poterimus super burgenses nec super res eorum, nisi de assensu eorum, sicut nec hactenus fecimus.

[15.] Si quis extraneus, sive miles sive serviens aut rusticus, forisfactum fecerit infra banleucam, major eum de hoc forisfacto submonere debet et, nisi ad mandatum majoris venerit, major et homines ville ad diruendam domum ejus exeant, que si sit adeo fortis ut vi burgensium dirui non possit, ad eam diruendam vim et auxilium conferemus. Si vero aliqua domus infra tertiam leucam sita sit, que ville nocuerit, sine forisfacto a burgensibus diruetur ; que si vi eorum dirui non possit, vi et auxilio nostro diruetur.

[16.] Nos etiam non possumus, nec aliquis de servientibus nostris, appellare per vadia duelli hominem de communia.

[17.] Quicquid a bigis et quadrigis accipietur, ad faciendam calciatam dabitur : a biga non ferrata obolus accipietur, a ferrata denarius, a quadriga non ferrata denarius a ferrata duo denarii accipientur.

[18.] Si nos majorem vel homines communie de re que ad nos pertineat submonere fecerimus intra villam Crispiaci, juditio juratorum causa finietur.

[19.] Si rusticus extraneus in villam venerit causa intrandi communiam, de quocumque sit districto, quicquid secum adduxerit salvum erit, et hoc quod sub districto domini sui remanebit, domini erit, excepta hereditate ; si vero aliquid sub districto alterius domini habuerit, dominus ejus super hoc clamorem non fatiet (sic) et hoc quod secum adduxerit, quodcumque voluerit, libere remittet ; ipse etiam et res ejus ubicumque morari libere poterunt.

[20.] Sciendum est etiam quod burgenses Crispiaci nullos homines de corpore Silvanectensis episcopi poterunt de cetero in sua communia retinere, nec etiam aliquos de hominibus de corpore Beate Marie de Morgnevalle.

[21.] Si homo communie terram vel aliud habuerit extra villam et illuc, causa negociationis, ierit, de aliquo submoneri non debet, nisi tantum de redditu terre.

[22.] Si homo de communia hominem de communia per vadia appellaverit, per seipsum aut per advocatum qui sit de communia appellabit, nullusque ab utralibet parte erit advocatus qui non sit de communia.

[23.] Si vero homo extraneus qui burgensi catallum debeat intra villam venerit, burgensis sine forisfacto eum detinebit et majori reddet, et major eum judicio juratorum tractabit. Ubicumque burgensis pro catallo suo a milite abandon acceperit, sine forisfacto accipiet ; quod si miles negaverit, burgensis coram majore ad judicium juratorum illud infra banleucam disrationare debet.

[24.] Ubicumque major et jurati villam Crispiaci firmare voluerint, in cujuscumque terra sit, absque forisfacto firmabunt.

[25.] Nos etiam monetam non possumus divellere nec aliam facere, nisi assensu majoris et juratorum, sed si eam, prout necesse sit non sufficere viderimus eandem revocare poterimus neque eam leviorem fieri permittemus, veteremque cum nova currere fatiemus (sic).

[26.] Nos etiam, propter servitium quod dicta communia nobis fecit et propter augmentum reddituum nostrorum quod nobis fecit, eidem communie in perpetuum concessimus quod dicta communia habeat forisfacta et justitias catallorum et emendationes omnium forisfactorum que in castello Crispiaci et infra banleucam ejusdem ville fient de hominibus communie, ubicumque ea habuimus infra banleucam, eo excepto quod nobis retinemus multrum, raptum, homicidium et justiciam pedagii nostri et molendinorum nostrorum, sicut est consuetum, salvo jure ecclesiarum et militum, sicut ea hactenus habuerunt.

[27.] Dicta vero communia, pro hiis omnibus, tenetur reddere ballivis nostris, apud Crispiacum, singulis annis, trecentas et septuaginta libras nigellorum, videlicet tertium in festo sancti Remigii et aliud tertium in Purificatione Beate Marie et reliquum tercium in Ascensione Domini ; avenam vero et panes et capones nobis reddent ad statutos terminos, sicut solent ; ipsis vero census et omnem legitimam meliorationem quam ibi facere poterunt in perpetuum concedimus, et ipsi nobis debent exercitus et equitationes sicut alie communie nostre.

Que omnia etc. Actum Parisius, anno Domini M° CC° XV°, mense junio.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook