1216, du 10 avril au 31 octobre. — Pont-de-l'Arche.
Philippe Auguste donne à Jean Luc de Rouen et à ses héritiers la terre qui avait appartenu à Guillaume de Hastingues à Bermonville.
A. Original perdu, scellé d'un sceau de cire verte sur double queue, selon B.
B. Vidimus du 15 novembre 1346 donné par Guillaume Gormont, garde de la prévôté de Paris, Archives de Seine-Maritime, G 4009.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gracia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos dilecto et fideli nostro Johanni Lucae de Rothomago et heredibus suis de uxore sua desponsata donamus imperpetuum quandam terram quam habebamus apud Bermonvilla, que fuit Guillermi de Hastingis, ita quod idem Johannes et heredes sui de uxore sua desponsata terram illam cum pertinenciis de nobis et heredibus nostris in perpetuum tenebunt. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat, presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, salvo jure alieno, confirmamus. Actum apud Pontem Archie, anno dominice Incarnationis M° CC° sextodecimo, regni vero nostri tricesimo septimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guydonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante cancellaria.