1217, décembre. — Anet.
Philippe Auguste donne à Henri de Gand, et à son héritier, des revenus sis à Mesnil-Morin d'une valeur de douze livres tournois et demie de rente.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre C de Philippe Auguste, fol. 32 v°.
C. Copie du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 240 v°, d'après B.
D. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 196 v°, d'après C.
E. Copie du xive s., Registre D de Philippe Auguste, fol. 35, d'après B.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 303, n° 252, d'après B.
Carta Henrici de Gandavo.
Philippus Dei gratia etc. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos Henrico de Gandavo et heredi suo masculo de uxore sua desponsata dedimus census de Mesnilio Morini, et redditus ejusdem loci in avena et blado et gallinis et caponibus et in campiparte, et domanium de terra arabili, et motam et brusciam sitas apud Mesnilium predictum, que omnia appreciata fuerunt ad valorem duodecim et dimidie librarum turonensium de redditu. Dictus autem Henricus et heres suus masculus de uxore sua desponsata terram prenominatam tenebunt de nobis et heredibus nostris reddendo consuetudines et servitia que terra ipsa tenere dinoscitur ad usus et consuetudines Normannie. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat, presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii etc., salvo jure alieno, confirmamus. Actum Aneti, anno Domini M° CC° XVII°, mense decembri.