1218, mai. — Creil.
Philippe Auguste donne à Mathilde, comtesse de Dammartin, sa vie durant, cent livres de rente sur la prévôté de Crépy-en-Valois.
A. Original perdu, jadis scellé du grand sceau de cire verte, en lacs de soie rouge et verte, selon B.
B. Copie du xviiie s., Archives nationales, K 185, liasse 5, n° 7 (anc. cote 73), d'après A.
Indiqué : Analyse du xviiie s., Archives nationales, P 29003, fol. 261.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos Matildi, comitisse Donni Martini, donavimus centum libras annui redditus in prepositura nostra Crispiaci singulis annis percipiendas quandiu ipsa vixerit. Ita tamen quod post decessum ipsius comitisse dicte centum libre ad nos et heredes nostros libere revertentur, et alie centum libre annui redditus, quas nos pro remedio anime comitisse jam dicte contulimus abbatie Parci, eidem abbatie sicut in carta nostra que super hoc confecta continetur inperpetuum libere remanebunt. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri autoritate precipimus roborari. Actum apud Credolium, anno Domini millesimo ducentesimo octavo decimo, mense maio.