1218, novembre. — Compiègne.
Philippe Auguste permet à Pierre Hanequin de construire dans son fief de Méry un moulin à vent qu'il tiendra du roi moyennant une rente de huit muids de blé, mesure de Montdidier.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 247, retranscrit au chapitre des sergents vers 1223.
C. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 203, d'après B.
Carta Petri Hanequin de molendino de Meriaco.
Philippus Dei gratia etc. Noverint universi etc. quod nos concessimus Petro Hanequin de Meriaco et ejus heredibus in perpetuum ut ipse in feodo suo apud Meriacum molendinum ad ventum construat et jure hereditario teneat, ita quod nobis et heredibus nostris annuatim reddere tenebitur octo modios bladi ad mensuram Montis Desiderii de moltura ejusdem molendini, nec sustinebimus quod aliud molendinum fiat in appendiciis de Meriaco de quo dampnum dicti Petri molendino inferatur nisi per jus. Quicquid autem de dicto molendino contingat, dictus Petrus et heredes sui reddent nobis et heredibus nostris annuatim octo modios bladi ad mensuram Montis Desiderii. Quod ut etc. Actum Compendii, anno Domini M° CC° XVIII°, mense novembri.