[1219, janvier ou février.].

Philippe Auguste indique au roi d'Angleterre à quelles conditions il consentira à la prolongation de la trêve antérieurement conclue.

Référence : Michel Nortier et Charles Samaran (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 4 : Années du règne 37 à 44 (1er novembre 1215 - 14 juillet 1223), Paris, 1979, no1553.

A. Original perdu.

B. Copie contemporaine, Public record office de Londres, Chancery diplomatic documents, bundle 27, file 1.

a. A. Cartellieri, Philipp II. August, t. 4, p. 644, n° 15, d'après B.

b. P. Chaplais, Diplomatic documents, t. 1, p. 35, n° 29, d'après B.


Fo[r]ma prorogacionis treugarum quam misit per eundem abbatem.

Petistis a nobis prorogacionem treugarum et quod dictatores et emendatores essent in treuga, set sciatis quod nominati fuerunt in treuga ista dictatores et emendatores, set nichil fuit emendatum de intercepcionibus per eos et modo comes Augi et sui Mortuum Mare et G. de Donjon ceperunt crucesignatum cruce transmarina.

Set quia dominus papa nuper nobis misit litteras suas deprecatorias pro treuga proroganda, bona fide volumus treugas rectas et si aliqui de illis qui custodiunt castra nostra dominica interciperent in treuga et probatum esset, nos id sine dilacione faceremus emendari.

Verum in regno nostro multi sunt predones nec possumus eos de facili prohibere nec a maleficiis refrenare, qui si interceperint in treuga et probatum fuerit et ad nostram ammonicionem noluerint emendare, nos ex parte nostra que poterimus eis mala faciemus et terram, si quam habent quam possimus capere, bona fide capiemus, et vos ex parte vestra que potueritis eis mala faciatis.

Propter preces autem domini pape quas nuper recepimus, nos conservabimus quod terre Anglie malum facere non incipiemus, set si aliqui sunt ex parte vestra qui contra nos interceperint, nos contra eos curabimus defendere quando videbimus oportere. Treugam vero bene volumus, ita quod simus in puncto et tenemento in quo modo sumus et reddatur nobis Mortuum Mare castrum nostrum et G. de Donjon homo noster, set dictatores nolumus in treuga esse, quia nichil nobis fecerunt emendari sicut predictum est et quia de illis quidam mortui sunt, quidam in partibus transmarinis. Si vicecomes Toarcii voluerit esse in treuga, bene placet nobis. Si autem noluerit et nobis forisfecerit, quando locum videbimus, vindictam super eo capiemus. Nullus murdrarius vel forbannitus poterit redire vel receptari in terra nostra nisi de voluntate nostra. Illi quorum terras in manu nostra tenemus non poterunt moram facere in terra nostra nisi rectum essonium morandi habuerint ; quod si habuerint, morari poterunt quamdiu rectum essonium durabit. Illi qui sunt de comitatu Andegavie non poterunt ibi moram facere nisi per senescallum nec in comitatu Britannie nisi per comitem Britannie. Si mala tolta capiatur in Anglia, nos illam capiemus in terra nostra si voluerimus ; et si relaxetur, et nos eam relaxabimus. Sicuti querimus Mortuum Mare castrum nostrum et G. hominem nostrum, ita volumus quod si de parte vestra aliquis potuerit veredicere quod aliquid sit interceptum a nobis contra ipsum tempore treuge, si hoc probatum fuerit sicut debuerit, nos id libenter faciemus emendari.