1219, du 7 avril au 31 octobre. — Saint-Germain-en-Laye.
Philippe Auguste approuve le partage que Thomas, clerc, et Hellouin et Antoine ses frères ont fait des biens de leur père sis dans la région parisienne.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s. avec dessin du monogramme, Cartulaire de Sainte-Geneviève de Paris, Bibliothèque Sainte-Geneviève, ms. 356, p. 80.
C. Copie par Duchesne, Bibliothèque nationale, Collection Baluze, vol. 55, fol. 156, d'après B.
Indiqué : Mention par Duchesne, Bibliothèque nationale, Collection Duchesne, vol. 40, fol. 37.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Thomas clericus et Helloinus et Antonius fratres coram nobis partiti sunt hereditatem suam sicut inferius est annotatum. Helloinus habebit Danvillam, ita quod singulis annis in festo Omnium [Sanctorum] quindecim libras turonensium Antonio fratri suo persolvet, et habebit granchiam quam pater eorum habuit juxta Parisius, cum vineis de Meudon et universis ipsius granchie pertinentiis. Thomas autem habebit tres partes illius redditus quem pater eorum habuit in avalagio Sequane versus Sanctum Dyonisium, et decimam de Bucunvalle. Ut autem prenotata perpetue stabilitatis robur obtineant, nos ad instantem partium petitionem presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, salvo jure et servitio nostro et salvo jure alieno, confirmamus. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno dominice Incarnationis M° CC° nonodecimo, regni vero nostri quadragesimo, astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Mathei constabularii. Data vacante cancellaria.