1219, juin. — Péronne.
Philippe Auguste fait connaître les droits de justice que Jean, maire d'Athies, avait à Athies et qu'il a vendus au maire et à la commune du même lieu.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre C de Philippe Auguste, fol. 53.
C. Copie du xive s., Registre D de Philippe Auguste, fol. 65 v°, d'après B.
D. Copie du xviiie s., Bibliothèque nationale, Collection de Picardie, vol. 244, fol. 233, d'après C.
Carta de vendicione quam Johannes major fecit majori et communie de Athyis.
Notum etc. quod est jus Johannis majoris de Athies sicut in carta quam dedimus majori et communie de Athyes plenius continetur. Idem Johannes et heres ejus est major et justiciarius clamorum qui fiunt per scabinos super mobilia et hereditagia, et habet tercium clamoris, scilicet de villano X denarios, de gentile homine XL denarios ; residuum vero nostrum est. Nullum bannum vel assisia debet fieri in villa de Athies aut in appenditiis ejusdem ville nisi per prepositum nostrum et per Johannem majorem et per scabinos, et idem Johannes facit bannum denuntiari, et emenda banni infracti nostra est. De omnibus que in villa de Athyes vel in appenditiis extra evenient de quibus debet fieri clamor vel monstrancia, veniendum est ad Johannem majorem et ipse per scabinos inde jus facere debet. Si quis conquestus fuerit Johanni majori de aliquo justiciabili suo pro debito, ipse debet eum mandare coram scabinis, et, si debitum recognoverit, Johannes debet facere persolvi debitum si debitor habuerit tantum valens in suo districto. Si major requisitus fuerit ab aliquo in villa manente vel extra villam de debito per abandonem, ipse debet ire vel mittere pro vi tollenda, neque ballivi nostri debent manum apponere quantum villa durat vel districtum ville. De omnibus mercatis factis per scabinos unde exeunt duo sextaria vini, nos habemus dimidium sextarium, Johannes major dimidium sextarium et scabini sextarium. Si fiant vadimonia hereditatis, ballivus noster cum serviente suo et Johannes major cum serviente suo et scabini habent ibi pastum. Johannes major talliat omnes mensuras ville, et mensuras talliatas ipse et scabini habent plenas eo ad quod talliantur. Si quis decetero intraverit in burgesiam de Athyes, Johannes major per scabinos illum recipiet. Si quis de prava mensura fuerit accusatus vel de pravo cibo vel de pravo potu, Johannes major cum scabinis debet illuc ire et facere quod scabini decreverint. Si mensura fuerit comprobata falsa, mensura est Johannis majoris et forisfactum est nostrum. Si bolengarii convicti fuerint de parvo pane, Johannes major capiet panem et inde faciet quod scabini decreverint. Johannes major et scabini faciunt antiquas tallias et tam illis talliis quam aliis redditibus nostris colligendis debent interesse. In villa de Athyes vel in districto ville clamor de percussura et verberatura et sanguine debet venire ad Johannem majorem ; ipse autem exinde nichil potest judicare nisi per scabinos, nec ipse major potest celare clamorem sibi factum, et emenda judicata nostra est. Si quis in villa de Athyes aliquid facit pro quo debeat banniri de villa, per prepositum nostrum et Johannem majorem et scabinos debet banniri nec potest in villam redire nisi per ipsos. Si quis de bannitis redierit sine licentia et captus fuerit in villa vel in districto ville, emenda erit nostra qualis debet esse. Hec autem omnia supradicta que pertinent ad justiciam predicti Johannis majoris sicut est supradictum idem Johannes vendidit et quitavit coram nobis majori et communie de Athyes in perpetuum, et de hiis que idem Johannes major vendidit majori et communie Atheyarum sicut dictum est, major et scabini Atheyarum tenentur facere fidelitatem coram mandato nostro apud Peronam quolibet anno infra octabas Nativitatis sancti Johannis, nisi mandatum nostrum sponte ire voluerit apud Atheias propter fidelitatem nostram ab eis recipiendam. Quod de jure nostro fideliter servando erunt erga nos in tali puncto in quali idem Johannes erat erga nos antequam istam faceret venditionem. Nos autem istam predictam venditionem ad petitionem utriusque partis concedimus et ratam esse volumus. Et ut perpetuum etc. Actum Perone, anno Domini M° CC° XIX°, mense junio.