[1219, avant le 24 juillet.].
Philippe Auguste fait savoir au roi d'Angleterre Henri III qu'il est prêt à renouveler pour quatre ans la trêve conclue avec Jean sans Terre.
A. Original perdu.
Indiqué : Lettre du roi Henri III à Philippe Auguste, datée du 24 juillet 1219, copie contemporaine, Londres, Public record Office, Close rolls, 3e année du règne d'Henri III, m. 6 d., publiée par Rymer, Foedera, conventiones, litterae, éd. de 1816, t. I, 1re partie, p. 156.
Texte de cette lettre :
« ... Ex hoc quod parata est serenitas vestra, sicut in litteris vestris audivimus contineri, treugas pridem captas inter vos et [dominum] Johannem quondam regem Anglie patrem nostrum usque in quadriennium prorogare optentu precum domini pape, grates vobis referimus et parati sumus cum consilio nostro id quod mandastis super hoc ex parte nostra gratanter effectui mancipare, facturi vobis securitatem de treugis illis observandis per archiepiscopos, episcopos, comites et barones nostros et consilium nostrum, ita quod vos ex parte vestra si placet similem securitatem fieri faciatis. Verum quia incertum est in quibus partibus inventurus sit regis Scotie frater, Guillelmus de Aquila, per quem responsum nostrum inde vobis renunciari mandastis, et tutius esset dum citra instantem hyemem tranquilliora sunt tempora, hunc vel illuc transmeare, et bonum esset ratione securioris transitus, rem istam maturari. Unde, si placuerit vobis, nuncios vestros cum litteris vestris tales qui securitatem predictam recipiant, ob hoc citius mittere in Angliam ad nos... »