1220, septembre. — Melun.
Philippe Auguste ratifie l'engagement pris par Alix, duchesse de Bourgogne, de ne plus inquiéter à l'avenir les gens de la commune de Dijon qu'elle a forcés de lui accorder une aide pour le secours de la Terre Sainte.
A. Original scellé de cire blanche sur double queue. Hauteur, 115 mm. ; largeur, 153 mm. Archives municipales de Dijon, Trésor des Chartes, série B, liasse 3, n° 20.
a. J. Garnier, Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne, t. I, p. 33, n° xxvi, d'après A.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos cartam dilecte et fidelis nostre A[laydis] ducisse Burgundie inspeximus in hec verba :
Ego A[laydis] ducissa Burgundie omnibus notum facio quod Odo bone memorie dux Burgundie, dominus et maritus meus, laborans in extremis, injunxit mihi coram baronibus suis quod ego mitterem centum milites in subsidium Terre Sancte pro anima sua cum expensis meis, et quia propter hoc oportuit me gravare communiam Divionensem que ad expensas illas persolvendas efficaciter me juvit, ego assecuravi communiam Divionensem quod ego, nec per me nec per alium, aliquem illorum qui sunt in dicta communia capiam solummodo pro pecunia sua nec capi faciam, et hoc tenere et observare bona fide promisi quamdiu avoeriam Burgundie tenebo, et insuper juravi hoc manu propria in manu dicte communie, et super hoc litteras meas sigillo meo sigillatas eidem communie tradidi. Actum est hoc anno Domini M° CC° vicesimo, mense augusto.
Nos igitur conventiones supradictas, sicut superius sunt expresse, ratas esse volumus et firmas ad peticiones predicte ducisse, et ut perpetuam obtineant firmitatem, presentem cartam in hujus rei testimonium fecimus scribi et sigilli nostri auctoritate muniri. Actum Meleduni, anno Domini M° CC° vicesimo, mense septembri.