1220, [septembre]. — Melun.

Philippe Auguste vidime et confirme une charte accordée par le roi Robert II à l'abbaye de Cormery.

Référence : Michel Nortier et Charles Samaran (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 4 : Années du règne 37 à 44 (1er novembre 1215 - 14 juillet 1223), Paris, 1979, no1658.

A. Original perdu.

B. Vidimus du 5 mai 1375 par le garde du sceau aux contrats de Tours, Archives nationales, K 28B, n° 15, d'après A.

a. E. Martène, Thesaurus novus, t. I, col. 138, « ex archivis monasterii Cormeriacensis ».

Indiqué : J. Tardif, Monuments historiques, p. 344, n° 783, d'après B.


In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos cartam felicis memorie Roberti quondam Francorum regis predecessoris nostri inspeximus in hec verba :

(Texte de l'acte du roi Robert.)

Nos igitur piorum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, divine pietatis intuitu et ob reverenciam beatissimi confessoris Martini qui predictum cenobium instauravit, privilegium beate memorie Roberti quondam Francorum regis predecessoris nostri sicut superius est expressum ratum esse volumus et firmum, et ut perpetue firmitatis robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, salvo jure nostro et ecclesie beati Martini Turonensis, presentem paginam precepimus roborari. Actum apud Meledunum, anno Domini M° ducentesimo vicesimo, regni vero nostri quadragesimo primo, astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Mathei constabularii. Data vacante cancellaria.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook