1220, du 1er novembre, à février 1221. — Compiègne.
Philippe Auguste affranchit de la mainmorte et du formariage ses hommes de Pierrefonds, nominativement, moyennant une redevance annuelle de vingt livres parisis.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 113 v°.
C. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 86 v°, d'après B.
Mention : Arrêt de la Cour du roi de 1276 rapporté dans le second volume des Olim, Archives nationales, X1A 2, fol. 31 v°, publié par le comte Beugnot, Les Olim, t. II, p. 74, § VIII (cf. E. Boutaric, Actes du Parlement de Paris, t. I, p. 185, n° 2006) ; E. Dangu, Études sur Pierrefonds, p. 29.
Carta hominum Petrifontis de mortua manu et foremaritagio.
Philippus etc. Noverint etc. quod quia homines nostri de Petrifonte gravati erant plurimum onere mortue manus et foremaritagii supplicaverunt nobis ut ipsos et heredes eorum a jugo mortue manus et foremaritagii relaxaremus. Nos igitur, utilitatem castri nostri et ipsorum hominum attendentes, quia idem homines paucos inveniebant qui eorum maritagia propter dictam angariam affectarent, eorumdem precibus benignius annuentes, tam ipsos quam eorum heredes quorum nomina subscribuntur ab onere mortue manus et foremaritagii in perpetuum quittamus, ita tamen quod exercitum et talliam nostram nobis et heredibus nostris in ipsis in perpetuum retinemus. In recompensatione vero mortue manus et foremaritagii reddent nobis subscripti homines et eorum heredes viginti libras parisiensium singulis annis cum sexaginta libris parisiensium quas nobis antea annuatim reddere tenebantur. Homines autem nostri et femine nostre de corpore qui nobis mortuam manum et foremaritagium debent manentes extra predictum castrum, si venerint mansuri intra predictum castrum vel ibidem se maritaverint, hanc quitationem non habebunt nec eorum heredes nisi de assensu et voluntate nostra. Quod si alii liberi homines qui nec nobis nec aliis debent foremaritagium vel mortuam manum venerint in predictum castrum mansuri, erunt immunes ab honere (sic) mortue manus et foremaritagii. Exercitum vero et talliam nostram et partem que eos continget de censiva dictarum octoginta livrarum nobis et heredibus nostris in perpetuum reddere tenebuntur sicut subscripti quos ab onere mortue manus et foremaritagii in perpetuum relaxavimus. Sciendum est autem quod nos volumus et precipimus ne illi quibus hanc concessimus immunitatem possint se maritare cum hominibus vel mulieribus servilis conditionis. Quod si quis contra hoc preceptum nostrum venire attemptaret, ad onus mortue manus et foremaritagii sicut antea reduceretur ; nolumus enim quod possessiones sive catalla hominum nostrorum vel mulierum quibus hanc immunitatem indulgemus occasione maritagii cum servis eorum contracti cedant in partem militum vel aliorum quorum sunt servi. De maritagiis autem usque ad hanc [diem] factis volumus quod ecclesie et milites partem suam habeant sicut hactenus habuerunt. Hec autem sunt nomina illorum quos ab onere mortue manus et foremaritagii ut predictum est relaxavimus : videlicet Gilibertum de Bastigni ; heredes Hodierne de Bastigni ; heredes Odeline uxoris Gerardi Coquin ; heredes Heudois La Mouchete ; Rocham La Charonne ; Ansellum de Fontanella ; Petrum Martel ; heredes Marie Varete ; Mariam uxorem Remigii ; Agatham Fabrissam ; heredes Heudeardi de Platea ; heredes Heudeardi Barbote ; Richeldim La Barbote ; Garnerum fratrem suum ; Amorricum de Platea ; heredes Odeline La Taboee ; Heretiesce Rechingnee ; Oisellum et Mariam uxorem ejus ; heredes Liecendis Veureluel ; Gersendim ; heredes Hersendele ; heredes Marie uxoris Ricardi de Altera Valle ; Gonterum de Altera Valle et uxorem ejus ; Radulphum de Parisius ; Petrum Gallum cum Maria uxore ejus ; Heudeburgim uxorem Thome Regis ; Colardum Capellanum et Ermem uxorem ejus. Adem La Serjante ; Robertum Vitrearium ; Herbertum Heudeardis et Rosam uxorem ejus ; heredes Marie uxoris Herberti Heudeardis ; heredes Richeudis La Saunière ; heredes Emmeline de Say ; Robertum Fabrum ; Grenellum Britonem ; Foucardum Le Borne ; Guillelmum Lupum et Aeliz uxorem ejus ; heredes Sibille Nigre ; Johannem de Caieus et Mariam uxorem ejus ; heredes Letouhildis de Valle ; Beliers et Matildis sponsam suam ; Drom. de Buxo ; Renerium Pictorem ; Galfridum Anglicum ; Rollandum cum Odelina uxore sua ; Bertam de Fonte ; Galterum Le Fuiselier et Odardum fratrem ejus et Eremburgim sororem ejus ; heredes Ermenjardis de Quesneto ; Johannem Maquetum ; Albertum Pautier ; Johannem Caquevin ; Petrum Militem ; Johannem Furnerium et fratrem ejus ; heredes Johanne ; Galterum Mannerum cum Maria uxore ejus ; Widre de Soisiaco ; Petrum de Roi ; Mariam Lupam ; Droardum Olearium cum Radulpho fratre suo ; heredes Fressendi de Calceia ; heredes Heudoidis de Quesneto ; Henricum Cosme ; heredes Emmeline de Ruppe ; Galfridum Ad pedem ; Petrum Cementarium ; Ricardum Tolle cum Maria sorore sua ; Ernaldum et Heudois sororem ejus ; heredes Widre ; heredes Aneline Cudoe ; heredes Officie de Altera valle ; Albertum de Tallefontana et Odelinam uxorem ejus ; Laurentium de Edua et Matildim uxorem ejus ; Nivardum de Bestisiaco ; heredes Huboldi ; heredes Radulphi Parcheri ; Radulphum Parmentarium et uxorem ejus ; Margaritam Rohardi ; heredes Lumeron ; heredes Reimboldorum ; heredes Ade Vitrearii ; heredes Galfridi Torneatoris ; Henricum Nameri (?) ; Mariam Crassam ; heredes Galteri Sine Terra ; Colardum Comitem ; heredes Petronille Tracille (?) ; Matheum Portitorem ; Robertum Molecane et uxorem ejus ; Lambertum Cordarium cum uxore sua ; Petrum de Ouchie et Adam uxorem ejus ; Galterium Le Telier et uxorem ejus ; Herbertum Le Telier et uxorem ejus ; heredes Rose Fernague ; heredes Renolti La Gaite ; heredes Herberti Folon ; heredes Herberti Muletier ; Godescallum et Odelinam uxorem ejus ; heredes Odeline Comitis ; heredes Haois La Jardiniere ; Coupalle et heredes suos ; Marotam Tripodele ; Mariam de Foro et heredes omnium prescriptorum quantum ad nos pertinet, salvo jure alieno, relaxavimus ut predictum est ab onere mortue manus et foremaritagii. Quod ut perpetuum etc., salvo jure nostro in omnibus aliis quam in mortua manu et foremaritagio et salvo jure ecclesiarum et militum, precepimus roborari. Actum Compendii, anno Domini M° CC° XX°, regni XL° II°, astantibus etc. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Mathei constabularii. Data vacante cancellaria.