1220, décembre. — Compiègne.
Philippe Auguste accepte que les hommes de Béthisy qui tiennent de lui des vignes et des terrains à vinage payent dorénavant trois sous parisis pour chaque muid de vin qu'ils devaient fournir.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 245.
C. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 201, d'après B.
Carta hominum de Bestisiaco pro vinagio vinearum et terrarum.
Philippus etc. Notum etc. quod nos concessimus hominibus de Bestisiaco qui de nobis tenent apud Bestisiacum vineas et terras vacuas ad vinagium quod nobis reddent singulis annis pro modio vini tres solidos parisiensium in festo beati Martini, ita quod sine licentia poterunt vindemiare in vineis suis quando voluerint ex communi assensu suo et vineas in terris vacuis plantare, retenta nobis justitia et custodia et forifactis, sicut prius in eis habueramus, ita quod dictas vineas aut terras nobis de cetero reddere non poterunt. Quod ut firmum etc. Actum apud Conpendium, anno Domini M° CC° XX°, mense decembri.