1221, janvier. — Pacy-sur-Eure.

Philippe Auguste fait connaître les noms des personnes que Renaud de Juvignies a constituées comme cautions du traité de paix qu'il a conclu avec l'abbé et l'église de Saint-Lucien de Beauvais.

Référence : Michel Nortier et Charles Samaran (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 4 : Années du règne 37 à 44 (1er novembre 1215 - 14 juillet 1223), Paris, 1979, no1691.

A. Original jadis scellé sur lacs de soie. Hauteur, 265 mm. ; largeur, 240 mm. Bibliothèque nationale, Collection de Picardie, vol. 304, n° 10.


Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod hec sunt nomina plegiorum que Renaldus de Juvegnies constituit pro se et patre et matre et fratribus suis et sorore sua de pace firmiter tenenda et fideliter observanda que facta est inter abbatem et ecclesiam Sancti Luciani Belvacensis ex una parte et dictum Renaldum et patrem et matrem et fratres ejus et sororem suam ex alia, sicut in carta nostra super hoc confecta plenius continetur :

Johannes de Crievecuer plegius est de centum libris ;

Henricus de Balegni, miles, Petrus de Condreio et Hugo de Conde, de centum libris ita quod quilibet eorum pro toto ;

Garinus de Luci, de quinquaginta libris ;

Petrus major Claromontis, de quadraginta libris ;

Gaufridus de Fesques, miles, de viginti libris ;

Matheus de Hestoumesnill[o], miles, de triginta libris ;

Petrus de Hoecurte, miles, de viginti libris ;

Petrus de Lavercines, miles, de decem libris ;

Bernardus de Noeresmont, de viginti libris ;

Clarus de Somerolio, de viginti libris ;

Hugo li Brahers, de viginti libris ;

Guillelmus de Alonneta, de viginti libris ;

Johannes de Grossa Silva, de viginti libris ;

Alermus de Dargies, de viginti libris ;

Bernardus Machue de Catheii, de decem libris ;

Guido de Villers, de decem libris ;

Galterus de Fulkegnies, de decem libris.

Prenominati vero plegii de mandato nostro constituti in presentia karissimi et fidelis nostri Garini Silvanectensis episcopi in manu sua fiduciaverunt quod si forte dictus Renaldus vel pater vel mater vel fratres sui vel sonor venirent contra pacem predictam, quilibet ipsorum plegiorum de herede in heredem teneretur reddere abbati et ecclesie Sancti Luciani Belvacensis illam pecunie summam de qua per presentem paginam plegius esse declaratur, ut superius dictum est. In cujus rei memoriam perpetuam et testimonium, nos ad petitionem utriusque partis et plegiorum presentem paginam sigilli nostri auctoritate fecimus communiri. Actum Paciaci, anno Domini M° CC° vicesimo, mense januario.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook