1221, du 1er novembre, au 2 avril 1222. — Paris.
Philippe Auguste délivre copie aux moines de La Charité des chartes qu'il avait précédemment octroyées aux habitants de Sancoins et à ceux de Valigny qui ne voulaient pas les montrer eux-mêmes aux moines.
A. Original perdu, jadis scellé du grand sceau du roi, selon le vidimus cité en B.
B. Copie du xviiie s., Bibliothèque nationale, ms. lat. 9884, fol. 47, d'après un vidimus de A du 22 mars 1333 par le garde du sceau de la prévôté de Sancoins.
Indiqué : R. Gandilhon, Catalogue des chartes de franchises du Berry, p. 137, n° 284.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum inter monachos de Karitate ex una parte et homines ville de Cenquoins ac homines ville de Valiniaco ex altera contentio verteretur pro eo quo ipsi homines nolebant exhibere monachis de Karitate instrumenta que de nobis habebant, iidem monachi nobis supplicarunt instanter ut illorum instrumentorum rescripta in presenti pagina concederemus eisdem sigillo nostro sigillata. Nos autem pro bono pacis et pro contentione removenda monachis predictis id duximus concedendum, sicut in sequentibus apparet :
(Texte des deux actes du roi.)
Nos igitur ut premissa perpetuam obtineant firmitatem, presentem paginam sigilli nostri autoritate et regii nominis karactere inferius annotato sicut predictum est confirmamus. Actum Parisius, anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo primo, regni vero nostri quadragesimo tertio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Buticulario nullo. Signum Bartholomei camerarii. Signum Mathei constabularii. Data vacante cancellaria.