1221 du 1er novembre, au 2 avril 1222. — Saint-Germain-en-Laye.
Philippe Auguste confirme avec la même réserve que dans l'acte précédent une charte de Guillaume, comte de Ponthieu, donnée en mai 1211, relative aux droits de pâturage des bourgeois de Doullens.
A. Original perdu.
B. Copie du xive s., Livre rouge de Doullens, Archives municipales de Doullens, AA1, fol. 6.
CD. Copies par dom Grenier, Bibliothèque nationale, Collection de Picardie, vol. 231, fol. 263 et 264, d'après B.
E. Copie du xixe s. par E. Demarsy, Bibliothèque municipale d'Amiens, ms. 1134, p. 16, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos inspeximus cartam dilecti et fidelis nostri Guillelmi, quondam comitis Pontivi, quam dedit et concessit hominibus suis Dullendii sub hac forma :
(Texte de l'acte de Guillaume de Ponthieu.)
Nos igitur predictam cartam, sicut superius annotatur, ad peticionem majoris et communie Dullendii, ratam esse volumus tali modo quod nullum hominem nec feminam qui nobis servicium debeat in sua communia poterunt retinere nisi de licencia nostra. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, salvo jure nostro et salvis exercitibus et equitacionibus nostris que in eadem communia retinemus, precepimus confirmari. Actum apud Sanctum Germanum in Loya, anno Incarnati Verbi M° CC° vicesimo primo, regni vero nostri [anno] quadragesimo tertio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Buticulario nullo. Signum Bart[h]olomei camerarii. Signum Mathei constabularii.
Data vacante (Monogramme) cancellaria.