1222, mars. — Paris.
Philippe Auguste donne à Boidin Saille-en-l'eau, son sergent, et à ses héritiers, trois arpents de vigne situés près de Saint-Germain-des-Prés à Paris, échus au roi par la mort d'Évrard de Saint-Germain.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 245 v°.
C. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 201 v°, d'après B.
Item carta Boidini servientis domini regis.
Philippus etc. Noverint etc. quod nos Boidino Salienti in aquam, servienti nostro, et heredibus suis de uxore sua desponsata dedimus et concessimus in perpetuum tres arpennos vinee sitos juxta Sanctum Germanum de Pratis Parisius qui nobis acciderunt de morte Evrardi de Sancto Germano, tali modo quod Maria relicta dicti Evrardi tenebit pro dote sua quamdiu vixerit medietatem dictorum trium arpennorum ; post mortem vero dicte Marie, ipse Boidinus et memorati heredes sui illos tres arpennos vinee in perpetuum habebunt, reddendis consuetudinibus quas dicta vinea debere dignoscitur illis quibus consuetudines debent reddi. Quod ut firmum etc. Actum Parisius, anno Domini M° CC° XXI°, mense marcio.