1222, du 3 au 30 avril. — Saint-Germain-en-Laye.
Philippe Auguste approuve l'élection de Galon comme abbé de Sainte-Geneviève de Paris et ordonne de lui délivrer la régale de l'abbaye.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., Cartulaire de Sainte-Geneviève de Paris, Bibliothèque Sainte-Geneviève, ms. 356, p. 332.
a. Gallia christiana, t. VII, col. 732.
Philippus Dei gratia Francorum rex universis ad quos littere presentes pervenerint salutem et dilectionem. Noveritis quod nos electionem quam prior totumque capitulum Beate Genovefe Parisiensis unanimiter fecerunt de fratre Galone, quem in pastorem et abbatem suum ceperunt, gratam habemus et acceptamus et ab ipso sacramentum nostrum, sicut moris est, recepimus. Inde est quod vobis mandamus quatinus visis litteris presentibus universas res de regalibus suis in potestatibus vestris eidem electo aut nuntio suo latori presentium deliberetis. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno Domini M° CC° XX° secundo, mense aprilis.