1223, du 23 au 30 avril. — Saint-Germain-en-Laye.
Philippe Auguste afferme au maire et aux jurés de Chambly moyennant sept cents livres parisis de rente les divers revenus qu'il avait en cette ville.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 116.
C. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 89, d'après B.
D. Copie du xviiie s., Bibliothèque nationale, Collection de Picardie, vol. 245, fol. 190, d'après C.
a. Ordonnances des rois de France, t. XII, p. 306, note, d'après BC.
b. L. Douët d'Arcq, Recherches historiques et critiques sur les anciens comtes de Beaumont-sur-Oise, p. 169, d'après C.
Carta eorumdem hominum Chambliaci.
Philippus etc. Notum etc. quod omnes redditus et proventus terre quos habemus apud Chambliacum, sicut in carta communie quam habent de nobis major et jurati Chambliaci continetur, domumque nostram Chambliaci et totam justitiam infra banleucam Chambliaci, exceptis villis que nobis remanent, preter justitiam raptus et multri et homicidii et defectus de jure faciendo que nobis et heredibus nostris inperpetuum retinemus, tradidimus majori et juratis Chambliaci ad perpetuam firmam pro viic libris parisiensis monete nobis et heredibus nostris annuatim reddendis ad terminos prepositurarum nostrarum. Ita quod preter dictas viic libras reddent annuatim major et jurati Chambliaci feoda et elemosinas que ibi sunt solvenda. Et sciendum quod in eadem villa nichil nobis et heredibus nostris retinemus, nisi exercitum et equitationem nostram et justiciam raptus et multri et homicidii ac defectus de jure faciendo, sicut predictum est. Et sciendum quod pagas dictarum viic librarum debent facere major et jurati apud Parisius, terminis constitutis. Quod ut ratum etc., salvo jure alieno confirmamus. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno Domini M° CC° XXIII°, mense aprili, regni nostri xliiij°.