1223, juin. — Saint-Germain-en-Laye.
Philippe Auguste donne à Simon, valet de sa chambre, et à ses héritiers la crierie de Corbeil.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre E de Philippe Auguste, fol. 246.
C. Copie du xiiie s., Registre F de Philippe Auguste, fol. 202, d'après B.
Carta Simonis de camera de criaria Corbol[ii].
Philippus etc. Notum etc. quod nos Simoni valleto camere nostre propter suum fidele servicium et heredibus suis de uxore sua desponsata dedimus in perpetuum criariam nostram de Corbolio tenendam ab ipso et ejus heredibus sicut dictum est de nobis et heredibus nostris in perpetuum ad tales usus et consuetudines et ad tale servicium quibus de nobis et nostris predecessoribus teneri solet temporibus retroactis. Quod ut perpetue stabilitatis obtineat firmitatem, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam precepimus roborari. Actum apud Sanctum Germanum, anno Domini M° CC° XXIII°, mense junio, astantibus etc.