1186, du 1er novembre, au 28 mars 1187. — Bourges.
Philippe Auguste accorde ou confirme des privilèges à l'église de Lorroy.
A. Original perdu.
B. Vidimus de 1270, donné par l'official de Bourges, Bibliothèque nationale, latin 9217, Lorroy, n° 4.
a. Raynal, Histoire du Berry, t. II, p. 552, d'après un Terrier de Quantilly, fol. 102.
Indiqué : Thaumas de la Thaumassière, Histoire du Berry, p. 796, d'après un Cartulaire de Quantilly.
Texte établi d'après B a.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Genitoris nostri venerande memorie regis Ludovici vestigiis inherentes, juxta tenorem autentici quod ecclesie Lorregii benignus indulsit, et nos eidem nostrum indulgemus privilegium, quedam etiam addentes. Noverint igitur universi presentes pariter et futuri quoniam res abbatis et monachorum Lorregii in tutela et defensione nostra suscepimus. Unde prepositis ac servientibus nostris, precipue prepositis et clientibus nostris Bituris, precipimus ut terras, prata, nemora, possessiones et res illorum tanquam nostras proprias manuteneant atque custodiant et liberas esse in perpetuum sciant. Ipsi vero prepositi milites et servientes nostri in rebus ipsorum vel servientum eorum nullatenus manum mittant. Verum si aliquis, maligno ductus spiritu, injuriam eis fecerit, adjutores et defensores existant. Aliquis in terra nostra non exigat ab eis tributum, vectigal vel teloneum, sed ab his consuetudinibus a nobis omnimodis emancipatos pro certo habeat. Et si quisquam eis aliquid eorum religioni non incongruum dederit quod de feodo nostro constiterit, concedimus et ratum habemus. Hec autem cum genitor noster memorate concesserit ecclesie, et nos pariter concedimus. Addimus ad donum patris nostri quod quicquid de feodo nostro sue congruum religioni juste et rationabiliter illa acquisierit ecclesia, ratum habemus et confirmamus. Que omnia ut perpetue stabilitatis robur obtineant, presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato communiri precepimus. Actum Bituris, anno ab incarnatione Domini M° C° LXXX° sexto, regni nostri anno octavo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii. Data vacante cancellaria.