1186, du 1er novembre, au 28 mars 1187. — Senlis.
Philippe Auguste accorde des privilèges aux hommes qui s'établiront sur la terre de Miles de Bellefontaine.
A. Original perdu.
B. Copie du xive s., d'après un vidimus de Charles VI, daté de décembre 1389, Archives nationales, JJ 142, n° 22.
a. Ordonnances, t. VII, p. 326, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam fideli nostro Miloni de Bellofonte concessimus ut omnes homines qui in terra ejus que de nostro est feodo se hospitaverint, liberi sint et quieti a tosta et taillia, reddentes has consuetudines: unusquisque habens hostisiam in eadem terra, singulis annis, prefato Miloni reddet tres solidos et duos capones, et nobis plenam minam avene de tensamento, salva ejus justicia; forisfacta sexaginta solidorum venient ad quinque solidos, forisfacta quinque solidorum ad duodecim denarios. Hoc autem nobis retinemus quod nullum hominum vel hospitum nostrorum in terra illa poterit retinere. Si quis vero prefatam libertatem voluerit predictis hominibus auferre vel infringere, nos eam inviolabiliter faciemus observari. Que omnia ut rata permaneant et inconcussa, presentem cartam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus communiri. Actum Silvanecti, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo sexto, regni nostri octavo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii (Monogramme). Data vacante cancellaria.