1180, du 1er novembre, au 4 avril 1181. — Château-Landon.
Philippe Auguste, ayant été associé aux droits des moines de Saint-Pierre de Ferrières sur le village de Rozoy, accorde différentes coutumes aux habitants de ce village.
A. Original scellé, sur doubles queues, de deux sceaux disparus. Hauteur, 393 mm.; largeur, 385 mm. Archives nationales, J 737, n° 43.
B. Extrait: Bibliothèque nationale, Collection Duchesne, vol. 77, fol. 117, d'après A.
a. Maurice Prou, Coutumes de Lorris, p. 151, n° ix bis.
b. H.-F. Delaborde, Layettes du Trésor des Chartes, t. V, p. 27, n° 77.
[In nom]ine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter [et futuri qu]od nos universis habitantibus in terra Sancti Petri de Ferreriis apud Rosetum, quia abbas et monachi nos in eadem villa collegerunt, ex gratia has consuetudines indulgemus. Volumus siquidem et constituimus universos inhabitantes deinceps liberos esse et immunes ab omni tallia, ablatione, exactione et questa, salvis siquidem extra villam tam nostris quam ecclesiarum quam militum nostrorum consuetudinibus. Quicunque autem in villam venerint, quicquid alibi forifecerint, res eorum, et corpora tuta et salva erunt et, si recedere voluerint, et in guerra et in pace cum rebus suis quo eis placuerit secure ibunt. Quisquis in villa forifecerit, secundum consuetudinem ville emendabit forifacta LXta solidorum quinque solidis, et forifacta quinque solidorum duodecim nummis, et districta perdonabuntur pro quatuor denariis. Si prepositus forifacta regis requisierit ab aliquo inhabitatore, nisi disrationatum fuerit, per solam manum suam denegabit et quietus erit, exceptis majoribus maleficiis, ut est homicidium, proditio, furtum, raptus et similia que semper ex consuetudine Gastineti judicabuntur. Universi habitatores ville has habebunt consuetudines, excepto preposito quam diu preposituram administrabit; qua exutus in eisdem consuetudinibus erit. In expeditionem et exercitum numquam ibunt quin eadem nocte revertantur ad domos suas. Et cum aliquis de eadem villa vineam, domum sive terram vendiderit, rectas venditiones solummodo reddet. Census et oblatas et similes consuetudines solito more persolvent. Quicunque vero in villam venientes per annum et diem ibi in pace manserint, neque per regem, neque per prepositum, neque per monachos justiciam vetuerint, ab omni jugo servitutis deinceps liberi erunt. Pro submonitione extra villam nemo ibit ad placitandum et, quam diu tenuerit justiciam, corpus ejus non capietur. De rebus venalibus neque rex neque monachus in eadem villa bannum habebunt. Quotiens autem prepositus movebitur, has consuetudines tenendas esse jurabit, nec antea ad ejus submonitionem necesse erit homines venire. Major quoque monachorum ville similiter jurabit consuetudines. Volumus preterea, sicut jam pro parte pretaxatum est, quod quicunque inhabitantium a villa recedere voluerint cum universis rebus suis et in guerra et in pace per conductum regium secure eant quocunque eis placuerit. Que omnia ut perpetuam stabilitatem optineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato corroborari precepimus. Actum publice aput Castrum Nantonis, anno ab incarnatione Domini M° C° LXXX°, regni nostri anno secundo, astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii.
Data per manum Hugo-(Monogramme)nis cancellarii.