1187, novembre. — Fontainebleau.
Philippe Auguste confirme le don que maître Roger a fait aux clercs de Sainte-Croix d'Étampes d'une maison qu'il avait reçue du roi et qui avait appartenu à un juif nommé Mossé.
A. Original perdu.
a. Fleureau, Les antiquités d'Estampes, p. 395.
Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi ad quos littere iste pervenerint, quod magister Rogerus domum quamdam quam ei apud Stampas dedimus que fuerat Mosse judei, ob remedium animarum parentum tam nostrorum quam suorum, dedit in elemosinam clericis Sancte Crucis Stampensis, eundem censum reddendo ad quem reddendum magister Rogerus antea nobis tenebatur. Nos autem eandem domum eis habendam concessimus, sub ea libertate quam continet charta quam super eadem domo magistro Rogero donavimus, Quod ut ratum in posterum et inconvulsum permaneat, presentem chartam sigilli nostri auctoritate confirmamus. Actum apud Fontem Blaudi, anno ab incarnatione Domini M C LXXXVII, mense novembri.