1188, fin mars. — Paris.
Philippe Auguste rend une ordonnance concernant les Dîmes Saladines.
A. Original perdu.
B. Notice dans Rigord, Gesta Philippi Augusti, éd. Delaborde, § 59.
1. His imprimis constitutum est de decimis quod omnes illi crucem non habentes, quicumque sint, decimam ad minus dabunt hoc anno de omnibus mobilibus suis et de omnibus redditibus, exceptis illis qui sunt Cisterciensis ordinis, et ordinis Carthusiensis, et ordinis Fontis Ebrardi, et exceptis Leprosis, quantum ad suum pertinet proprium.
2. In nullas communias mittet aliquis manum, nisi ille dominus cujus ipsa communia fuerit; quale tamen jus in aliqua communiarum habebat prius aliquis tale habebit.
3. Qui alicujus terre magnam justitiam habet ejusdem terre decimam habebit. Et sciendum quod qui decimas sunt daturi, de toto mobili suo et redditibus decimas dabunt, non exceptis inde prius debitis suis; immo, post donationem decime, de residuo poterunt sua debita solvere.
4. Universi laici, tam milites quam alii, prestito juramento sub anathemate, clerici excommunicatione astricti, suas dabunt decimas.
5. Miles crucem non habens domino suo crucem habenti, ei cujus erit homo ligius, dabit decimam de suo proprio mobili et de feudo quem ab ipso tenebit. Si autem ab eo nullum tenebit feudum, de suo proprio mobili decimam domino suo ligio dabit; singulis vero a quibus tenebit, decimam de suis feudis dabit; et si nullum dominum ligium habebit, ei in cujus feudo manserit levans et cubans dabit decimam de suo proprio mobili.
6. Si quis, terram suam decimans, res alterius quam illius quem debet decimare invenerit in terra sua, et ille cujus res fuerint illas esse suas legitime monstrare poterit, decimans non poterit eas retinere.
7. Miles crucem habens qui sit heres legitimus, filius vel gener militis crucem non habentis vel alicujus vidue, habebit decimam patris vel matris sue.
8. In res archiepiscoporum seu episcoporum seu capitulorum seu ecclesiarum que ab eis movent in capite, non mittet aliquis manum nisi archiepiscopi, episcopi, capitula et ecclesie que ab eis movent. Si episcopi, colligent inde decimas et eas dabunt quibus dare debuerint.
9. Quicumque crucem habens qui dare talliam vel decimam debeat et eas dare noluerit, ab illo capiatur cui suam debet talliam vel decimam, ut inde suam faciat voluntatem; qui eum ceperit, propter hoc non poterit excommunicari. Qui devote et legitime et sine coactione decimam suam dederit a Deo remunerationem accipiet.