1189, janvier. — Paris.
Philippe Auguste déclare avoir pris dans sa main les dîmes d'Argenteuil au sujet desquelles une contestation est pendante entre l'abbé de Saint-Denis et Richard de Banthelu.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., deuxième volume du Cartulaire blanc de Saint-Denis, Archives nationales, LL 1158, p. 283.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi quoniam inter fidelem nostrum Hugonem, abbatem Sancti Dyonisii, et Ricardum de Banterlu contencio erat super decimis feodi quem ipse Ricardus habebat apud Argentolium. Nos vero decimas feodi illius in manum nostram cepimus ad faciendam voluntatem nostram in hunc modum: quod utraque pars processu temporis plenariam licentiam habeat jus suum disrationandi adversus alteram partem eque, libere, sicut antequam has decimas in manum nostram cepissemus. Nolumus enim ut ista decimarum retentio alterutri partium aliquo tempore noceat vel cedat ad prejudicium. Quod ut ratum permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate confirmamus. Actum Parisius, anno incarnati Verbi M. C. LXXX octavo, mense januario.