1189, du 9 avril au 31 octobre. — Paris.
Philippe Auguste déclare à quelles conditions il a pris sous sa protection le village d'Escurolles en Auvergne, qui appartenait à l'abbaye de Cluny.
A. Original perdu.
B. Copie de la fin du xiiie s., Cartulaire E de l'abbaye de Cluny, Bibliothèque nationale, latin 5458, fol. 194.
a. Bibliotheca Cluniacensis, col. 1489, d'après B.
b. Ordonnances, t. XI, p. 261, d'après a.
Indiqué : A. Bruel, Chartes de Cluny, t. V, n° 4340.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis presentibus et futuris quod, ad preces et instantiam dilecti nostri abbatis Cluniacensis, villam in Arvernia que vocatur Escuroles, cum universis ejus appendiciis, ex persecutione hostili vastatam et destructioni proximam, in manu nostra suscepimus ad protectionem et defensionem incursus malignantium, ad eas consuetudines ibi habendas quas in villa de Monasteriis habemus, salvo tamen jure Gaufredi Monachi, si quod in ea habet, et alieno jure salvo. Hee autem sunt consuetudines: in hominibus vero ad potestatem Sancti Petri pertinentibus in villa et extra villam ad festum sancti Germani habebimus V solidos vel IIII vel III vel II et ad minus XII nummos, et hoc admensurare, ne graventur homines, erit super priorem et super prepositum nostrum. De hominibus ville dantibus V solidos sive IIII, habebit prepositus noster, pro salvamento, XII denarios, et de aliis qui minus IIII sive quinque solidis dabunt, habebit VI denarios; de hominibus vero potestatis ejusdem qui sunt extra villam, quartallum annone, medium frumenti et medium avene. Intra villam dederunt nobis monachi totius justicie medietatem, sed claustrum suum monachis absolute remansit liberum. Noster vero prepositus et monachorum prepositus, inter se per fidem confederati, justiciam ipsam per medium colligent, et alteri sine altero nichil omnino levare licebit. In omnibus potestatis ejusdem qui extra villam manserint nullam justiciam habebit prepositus noster, nisi de salvamento, si censum redditum (sic) non fuerit ad terminum, et hoc per legem et consuetudinem patrie prepositus accipiet sine parte prioris. Quod si de eisdem hominibus aliquis forte priori rebellis fuerit, de quo prior clamorem ad prepositum referat, eam justiciam tunc noster prepositus cum priore parcietur. Ceterum definitum fuit et a nobis concessum quod homines ad dampnum aliquod ecclesie non suscipiemus manutenere, sed, ratione salvamenti quod habemus monachis, omnia sua in nostra potestate salva facere curabimus. Et hoc salvamentum tali lege suscepimus quod extra manum nostram mittere nequaquam poterimus, sed ad coronam regis imperpetuum remanere statuimus. Quod ut firmum et ratum imperpetuum maneat, sigillo nostro muniri precepimus ac regii nominis karractere (sic) jussimus confirmari. Actum Parisius, anno ab incarnatione Domini M° C° LXXX° nono, regni nostri anno decimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaudi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii.
Data vacante (Monogramme) cancellaria.