1189, du 1er novembre, au 24 mars 1190. — Fontainebleau.
Philippe Auguste confirme un accord conclu entre Robert de Mehun et Eudes d'Issoudun.
A. Original perdu.
B. Copie ajoutée au Registre F de Philippe Auguste entre 1247 et 1255, fol. 211 v°.
C. Copie ajoutée vers 1265 au Registre E de Philippe Auguste, fol. 358, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Robertus de Magduno, amicus et fidelis noster, postulavit a nobis per nuncium suum quod quitacionem quandam quam fecerat amico et fideli nostro Odoni de Exolduno et feodum quem Odo eidem dederat confirmaremus. Significavit quidem nobis Robertus de Magduno quod quitaverat imperpetuum Odoni, domino Exolduni, et heredibus ejus quicquid juris requirebat in Castro Novo et in tota castellania, sive in dominio sive in casamento, assensu filiorum suorum et filie sue Aeliz. Pro hac autem quitacione donavit et concessit Roberto et heredibus suis Odo triginta libras monete que currit apud Exoldunum annuatim reddendas in botagio et rotagio, et servientem, scilicet Gilonem lo Baé, liberum et immunem ab omni laica potestate, et heredes suos et sua omnia. Et pro hac quitatione dedit Odo Roberto centum et LXXXX libras monete Giemensis et decem libras Andegavensium. Et propter hoc et propter casamentum quod Robertus accepit ab Odone, Robertus fecit homagium ligium Odoni, salva fidelitate nostra et archiepiscopi Bituricensis et domini Sancti Aniani; et hoc homagium tenebitur facere dominus Magduni et non alius domino Exolduni et non alii. Si autem super hoc homagio controversia orta fuerit, Robertus concessit se facturum quod super hoc diceret Petrus comes Nivernensis, M. comitissa Tornodori, Ebo de Charenton, R. de Castronovo, Stephanus de Marlac, Amelius de Charenton. Nos autem, ad petitionem Roberti supradicti, omnia, sicut in carta sua que de predictis facta est continetur, salvo jure nostro et alieno, confirmari jussimus. Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus communiri. Actum apud Fontem Blaaudi, anno incarnati Verbi M C LXXX nono, regni nostri anno duodecimo (sic), astantibus in palatio quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii.
Data vacante cancellaria.