1190, du 25 mars à juillet. — Paris.
Philippe Auguste, en échange des usages que les Lépreux de Paris avaient dans le bois de Vincennes, donne à la maison de Saint-Lazare de Paris un moulin situé au Grand Pont, qui avait appartenu à Girard Chotard.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., Cartulaire de l'hôpital Saint-Lazare, Archives nationales, MM 210, fol. 13 v°.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam, intuitu Dei et in commutationem usuarii quod Leprosi Sancti Lazari Parisiensis habebant in nemore nostro de Vilcena, ipsis dedimus et in perpetuum concessimus molendinum quoddam apud Magnum Pontem quod scilicet fuit Girardi Chotardi. Concessimus etiam quod, a quocumque domino molendinum illud teneatur, nos predictis leprosis illud per omnia in perpetuum garantiemus reddendo censum qui debetur pro molendino. Quod ut ratum permaneat in posterum, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari. Actum Parisius, anno incarnati Verbi M° C° XC°, regni nostri anno XI°, astantibus in palatio nostro quorum nomina subposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii. Data vacante cancellaria.