1190, du 25 mars à juillet. — Paris.
Philippe Auguste institue un marché hebdomadaire à Cerny-en-Laonnois.
A. Original perdu.
B. Copie du début du xive s., d'après un vidimus de Philippe le Bel donné en mars 1309 (n. st.), Archives nationales, JJ 40, n° 179.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, pro melioratione et augmentatione ville nostre Cerniaci, instituimus quod in eadem villa uno die singulis ebdomadis, celebretur mercatum. Nos autem universos qui ad mercatum illud venerint in eundo et redeundo in gardiam et protectionem nostram suscipimus, nisi in presenti forifacto deprehensi fuerint vel nisi tale forifactum commiserint per quod protectionem et deffensionem nostram amittere meruerint, sicuti pro murtro, raptu, homicidio, prodicione vel incendio. Quod ut in posterum ratum illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precipimus confirmari. Actum Parisius, anno incarnati Verbi M° C° nonagesimo, regni nostri anno undecimo, astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii. Data vacante cancellaria.