1190, juin. — Paris.
Philippe Auguste prend sous sa protection les abbé, moines et frères du Val-Notre Dame.
A. Original perdu.
B. Copie mutilée du xiiie s., Cartulaire de Notre-Dame-du-Val, Archives nationales, LL 1541, fol. 2.
Philippus Dei gracia Francorum rex. Prepositis et bal[livis suis omnibus] ad quos littere presentes pervenerint salutem. [Universos qui de] ordine Cisterciensi sunt quodam speciali privilegio [amoris pre ceteris qui] religionis habitum assumpserunt f[overe intendimus; inter eos tamen] quosdam familiarius diligentes, [precipimus vobis universis et singulis] quatinus abbatem, monachos e[t fratres Vallis Sancte Marie cum uni]versis rebus ad jamdictum [monasterium pertinentibus in nostra cus]todia et protectione suscep[tis, in pace et quiete liberatos ab in]cursu malignantium ma[nere faciatis. Hoc autem dicimus de rebus que in nostro domi]nio constitute sunt. Si quis vero de rebus fratrum predicto[rum..…]is in potestatibus vestris constitutus aliquid sine clamore [ceperit, t]antum de rebus malefactoris capiatis, ex precepto nostro, [quod res]eisdem sine mora restituantur et forefactum emendetur. Si [quis] autem de baronibus nostris vel aliquis de terris eorum aliquid inju[rie jam]dictis fratribus vel rebus eorum inferre presumpserit, volumus [ut ipsi vel] eorum justiciarii super emendatione injurie vel forefacti quan[tocius conveniantur] ut eis res que ablate fuerint restituantur et fo[refactum emen]detur, attendentes quod si quis vestrum, quod non credimus, [precepti nostri transgressor] extiterit, tociens nobis C solidos Pa[risiensium pro emendatione] dabit quociens ab hujus executione pre[cepti ab abbate vel fratribus] predictis requisitus defecerit. Quod ut [perpetuum robur obtineat], sigillo nostro confirmamus. Actum [Parisius, anno Verbi inc]arnati M° C° XC°, mense junio.