1190, juin.
Philippe Auguste prend sous sa protection l'abbé et les frères du monastère de Vauluisant.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., Cartulaire de Vauluisant, Bibliothèque nationale, latin 9901, fol. 38 v°.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Prepositis et ballivis suis ad quos littere iste pervenerint salutem. Universos qui de ordine Cisterciensi sunt speciali quodam privilegio pre ceteris qui religionis habitum assumpserunt conversationis sancte studio et meritis ipsorum exigentibus fovere et manutenere intendimus. Proinde, quia abbatem de Valle Lucente, virum religiosum, et fratres ipsius monasterii aliqua in dominio nostro possidere didicimus, ne per oppressionem seu maliciam impiorum res predicti loci injuriam aliquam seu diminutionem ex defectu justicie sustineant, iccirco vobis et singulis et universis precipimus quatinus ea que sunt de rebus predicti monasterii in terra nostra ab omni injuria et vexatione defendatis. Verum si quis in potestatibus vestris constitutus aliquid de rebus abbatie sine clamore ceperit, de rebus malefactoris ex precepto nostro tantum capiatis quod res monachis vel conversis vel nuntiis sine mora possit restitui et forifactum emendari. Si quis autem de terris baronum nostrorum aliquid injurie rebus sepe dicti loci que in nostra terra sunt inferret, volumus ut justiciarii eorum quantocius conveniantur super emendatione injurie, ut res, si que ablate sunt, restituant et forifactum emendent, attendentes quod, si quis vestrum, quod non credimus, hujus precepti nostri transgressor extiterit, tociens nobis centum solidos pro emendatione dabit quotiens ab abbate vel fratribus pro justicia facienda quantum ad vos pertinet requisitus defecerit. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigillo nostro confirmamus. Actum anno incarnati Verbi M° C° nonagesimo, mense junio.