[1191, avant le 30 mars.].
Philippe Auguste recommande aux suffrages des religieux de Cantorbéry la candidature de Renaud, évêque de Bath, au siège vacant de Cantorbéry.
A. Original perdu.
B. Copie du début du xiiie s., Bibliothèque de Lambeth, ms. 415, fol. 91.
a. W. Stubbs, Epistolæ Cantuarienses, dans les Chronicles and memorials of the reign of Richard I, t. II, p. 351, n° ccclxxxii.
Philippus Dei gratia rex Francorum. Karissimis amicis suis priori et conventui Cantuariensis ecclesie, salutem et intime dilectionis plenitudinem. Certum est et scimus quod sedes vestra archiepiscopalis vacat, et ad vos electio ejusdem ecclesie pertinere dinoscitur. Scire autem vos volumus quod Reginaldus, venerabilis Bathoniensis episcopus, vir sapiens et discretus, genitori nostro, pie recordationis regi quondam Lodowico, carus admodum extitit et acceptus, propter nimiam et veram dilectionem quam erga ipsum et regnum nostrum habuit. Propter nimiam autem dilectionem que inter genitorem nostrum et ipsum Reginaldum fuit et propter commendationem persone ejusdem a Savari, archidiacono et amico et fideli nostro, diligentius factam, promotionem et exaltationem ipsius toto cordis affectu exoptamus. Et quoniam ex relatione ipsius Savari comperimus quod ecclesie vestre favorem et gratiam obtineat abundanter, super amoris exhibitione quam erga predictum episcopum et archidiaconum, obtentu gratie et bonitatis ipsorum, habetis, grates vobis uberrimas referre decrevimus, preces vobis affectuosas pro ipsis porrigentes quatinus, obtentu precum nostrarum et gratie, et intuitu et fidelitatis et devotionis quam idem Savari erga vos et ecclesiam vestram habere dinoscitur, affectum bone voluntatis quam presertim et specialiter non immerito erga predictum episcopum habetis, evidentius in opere demonstretis, ut vobis et ecclesie vestre devotiores deinceps et magis obnoxii teneamur, quia pro grato et accepto nobis munere reputavimus si, in ejusdem episcopi promotione per vos quam affectuose desideramus, preces nostras noverimus exauditas, et factum vestrum in hac parte, si pro voto nostro processerit quantum de jure poterimus, studiose juvare curabimus et per Dei gratiam et vestram felicius sortietur complementum. Valete.