1192, février. — Fontainebleau.
Philippe Auguste donne à Hugues Branchart, son écuyer, divers biens sis à Bourges et à Tours.
A. Original perdu.
B. Copie abrégée de 1204, Registre A de Philippe Auguste, fol. 57.
C. Copie du xive s., Registre B de Philippe Auguste, fol. 65, d'après B.
Notum, etc., quoniam domum lapideam que fuit Benedicti Filii Ysaac, in qua idem Benedictus manere solebat apud Bituricas, et quatuor arpennos vinearum ejusdem Benedicti, que omnia dederamus Ebrardo hostiario nostro, post mortem ejus[dem] Ebrardi dedimus Hugoni Branchart, scutifero nostro, et heredibus suis; quatuor etiam arpennos pratorum, ex pastoralibus Bituricarum, quos dicto (sic) Odoni dederamus, post mortem ipsius dedimus jam dicto Hugoni et heredibus suis, ita quod ipsi dedimus licentiam eos pignorandi, alienandi et dandi. Preterea domum illam que est in castro novo Turonensi, que fuit Fulberti Fermalli, quam dederamus dicto Hugoni, scutifero nostro, post mortem ejusdem Odonis qui apud Accon in servicio Dei et nostro diem clausit extremum, eidem Hugoni et heredibus suis dedimus, et operatoria et stacionellos et plateas ad predictam domum pertinentes. Actum apud Fontem Bleaudi, anno Domini M° C° nonagesimo primo, mense februario, regni nostri anno tertio decimo.