1192, du 5 avril au 31 octobre. — Fontainebleau.
Philippe Auguste confirme les libéralités faites à Saint-Thomas du Louvre par feu son oncle Robert, comte de Dreux.
A. Original perdu, était encore en 1424, selon B, scellé «in cera viridi et filis sericeis rubei croceique coloris».
B. Mauvaise copie du xviiie s., faite sur un vidimus de 1424, Archives nationales, S 1869, dossier Villeneuve-Saint-Georges.
Indiqué : Du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis, t. II, p. 465.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod illustrissimus patruus noster comes Robertus, adhuc vivens et sanus existens, dedit in elemosinam ecclesie Beati Thome de Louvre centum solidos Parisiensium apud Villam Novam Sancti Georgii in festo Sancti Remigii solvendos annuatim, et totam decimam frumenti, ordei et avene, leguminis et cujuscumque generis annone et vini, scilicet sive proveniat de molendinis sive de cultura terre vel de quocumque redditu quem ipse habebat et heres suus habiturus et acquisiturus erat in domanio de Braya et de Torciaco et de Calliaco. Si vero hereditatem aliquo modo dividi vel distribui contigerit, predicta ecclesia nihilominus de dicta elemosina reciperet. Preterea dedit predicte ecclesie vineam et arpentum terre que adjacent ecclesie extra muros. Willelmus vero, filius dicti comitis, ad quem dicta terra de Braya et de Torciaco et de Calliaco jure hereditario devenit, predicte donationi a patre suo facte assensum prebuit, et est ordinatum et statutum consilio Agnetis, uxoris predicti comitis, matris Willelmi, et consilio ejusdem Willelmi et fratrum suorum Philippi, episcopi Belvacensis, et Henrici, episcopi Aurelianensis, et comitis Roberti junioris et Joannis, ut, ad percipiendum prenominatum beneficium quatuor canonici ordinati sacerdotes, non ordinandi, in ecclesia predicta instituerentur ibidem nocte et die in perpetuum deservituri pro salute anime genitoris nostri quondam Ludovici, et Henrici quondam regis, et Aurelianensis episcopi, et dicti comitis et antecessorum suorum et heredum. Statutum est etiam quod predicti canonici assiduitatem in ecclesia prefata servabunt, et si aliquis eorum ad aliud beneficium vocaretur cui oporteret eum deservire, ejus beneficium alii persone infra dimidium annum sine contradictione assignaretur. Dictarum autem quatuor prebendarum ad Philippum, Belvacensem episcopum, spectabit donatio. Quo defuncto, si frater ejus Henricus, episcopus Aurelianensis, supervixerit, ad eum donatio prebendarum illarum pertinebit. Utroque autem viam universe carnis ingresso, dominus Braye, quicunque sit, prebendas illas dabit. Nos igitur, propter affectum dilectionis quem erga ecclesiam Beati Thome de Louvre habemus, tum gratia sui, tum gratia fratris Willelmi bone opinionis et approbate conversationis et aliorum ministrantium in ecclesia et pro salute anime nostre et antecessorum nostrorum hec omnia predicta salvo jure alieno confirmamus et ut perpetuo firma et inconcussa permaneant sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam muniri precepimus. Actum apud Fontem Bliaudi, anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo secundo, regni nostri anno tertio decimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Constabulario nullo. Data vacante cancellaria.