1182, du 1er novembre, au 16 avril 1183. — Fontainebleau.
Philippe Auguste confirme et garantit les conventions du mariage d'Élisabeth, fille de Miles de Champlost, avec Bernard l'Anglais.
A. Original a double repli, jadis scellé sur lacs de soie. Hauteur, 235 à 245 mm.; largeur, 165 à 175 mm. Archives départementales de l'Yonne, E 8.
a. Quantin, Cartulaire général de l'Yonne, t. II, p. 333, n° cccxv.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam Milo de Chanlot Bernardo Anglico filiam suam Elisabeth dedit in uxorem, et cum filia sua dedit in matrimonium quicquid habet terre et reddituum, medietatem scilicet ad presens et aliam medietatem post decessum suum, excepto eo quod ob remedium anime sue rationabiliter dabit. Bernardus autem predicte Elisabeth, uxori sue, dedit in dotalitium totum herbergagium suum, cum porprisia, situm apud Dooletum, et medietatem omnium vadiorum suorum et medietatem totius terre sue site apud Doeletum citra aquam, que est ad duodecim denarios de censu, et ultra aquam, que similiter est ad duodecim denarios de censu. Quam quidem terram Galerannus vicecomes Senonensis, assensu Ermesendis uxoris sue et privignorum suorum, ei dedit; cujus terre altera pars est in censiva vicecomitis tantum, et altera pars in censiva que est participaria inter nos et vicecomitem. Memoratas itaque conventiones hinc inde tenendas manucapimus, et si vel vicecomes vel alius jamdictum Bernardum et uxorem suam injuste vexare vel in causam trahere vellet super prefata terra, nos eam eis rationabiliter garantiremus. Que omnia ut perpetuam stabilitatem optineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari. Actum aput Fontem Blaaudi, anno incarnati Verbi M° C° LXXX° II°, regni nostri anno quarto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Teobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii.
Data per manum Hugo-(Monogramme)nis cancellarii.