1201, [fin décembre ?]. — Compiègne.
Philippe Auguste confirme un accord conclu entre le comte de Rethel et le chapitre de Saint-Rémy de Reims.
A. Original, jadis scellé. Hauteur 105 mm. ; largeur 142 mm. Archives du palais de Monaco, Trésor des Chartes du comté de Rethel, t. I, n° 3.
a. G. Saige et H. Lacaille, Trésor des Chartes du comté de Rethel, t. I, p. 43, n° 23, d'après A.
Fac-similé : Reproduction réduite dans Fr. Gasparri, L'Écriture des actes de Louis VI, Louis VII et Philippe Auguste, Paris, 1973, pl. h.-t. n° LIV, fac-similé n° 61.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes [pariter] et futuri quod pacem illam que facta est inter comitem de Rethest, ex una parte, et abbatem et capitulum Sancti Remigii Remensis, ex alia, gratam et ratam haberi volumus et observari sicut carte eorum utriusque testantur. Quod ut perpetuam obtineat stabilitatem, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato ad petitionem utriusque partis presentem paginam salvo jure alieno precepimus confirmari. Actum apud Compendium, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo primo, regni vero nostri anno vicesimo tercio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii.
Data vacante (Monogramme) cancellaria, per manum fratris Garini.