1202, du 1er novembre, au 5 avril 1203. — Paris.
Philippe Auguste confirme l'accord conclu entre l'Église de Saint-Pierre de Lagny, d'une part, et Eude du Val et les parents dudit Eude, d'autre part, au sujet des droits de pressurage et de rouage que ledit Eude réclamait à Vanves.
A. Original perdu, scellé selon B « d'un grand scel de cyre vert, où est empraint ung roy assis sur son trosne, sur double queue de soye rouge ».
B. Copie du xvie s., Cartulaire de Lagny, Bibliothèque nationale, latin 9902, fol. 104.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi ad quos presentes littere pervenerint quod contentio erat inter abbatem et monachos ecclesie Beati Petri de Latigniaco, ex una parte, et Odonem de Valle et filium ejus Odonem, et Renaudum, fratrem Odonis de Valle, et Stephanum de Valle, nepotem eorum, ex alia, ex eo quod dicti homines asserebant quod ipsi habebant omne pressoragium de vineis terre Beati Petri de Latigniaco que est apud Vanvas et roagium illius terre ad censum duorum modiorum vini et unius denarii annuatim predictis monachis reddendum. Dicti vero abbas et monachi dicebant quod prefati homines neque pressoragium de vineis dicte terre, neque roagium ejusdem terre habere debebant, et quod ipsi nunquam receperant a dictis hominibus pro dicto pressoragio et roagio supradictum censum. Hec autem contencio sopita est in hunc modum quod prefati homines de Vanvis omnino quittaverunt imperpetuum ecclesie Beati Petri de Latigniaco omne pressoragium, de vineis terre Beati Petri de Latigniaco que est apud Vanvas et roagium illius terre que a monachis ad supradictum censum se tenere dicebant. Hanc eandem quietationem sepedicti homines in presencia nostra viva voce fecerunt. Quod ut ratum sit et stabile presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato confirmamus. Actum Parisius, anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo secundo, regni nostri anno vicesimo quarto, astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria, per manum fratris Garini.