1203, [janvier ?]. — Bourges.
Philippe Auguste accorde les coutumes de Lorris aux habitants de Sancoins et détermine quels sont, dans cette ville, les droits des moines de la Charité et les siens propres.
A. Original perdu.
B. Copie du xviiie s., Bibliothèque nationale, latin 9884, fol. 47, dans un vidimus de 1333 donné sous le sceau de la prévôté de Sancoins, contenant un vidimus par Philippe Auguste lui-même daté de 1221-1222 (Recueil, t. IV, n° 1740), qui donne le présent acte et un acte de 1181, publié dans notre t. I, n° 34 (L. Delisle, n° 30).
a. M. Prou, Les coutumes de Lorris, p. 155, n° XIV, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos ville de Cenquonio concedimus quod homines in ea commanentes cum pertinentiis ejus sint ad usus et consuetudines Lorriaci, omnium forifactorum et clamorum ............... exercitiis. Monachi autem de Karitate habebunt audientiam omnium forifactorum et explettorum et justitiarum ejusdem ville et omnia que antea in eadem villa habebant ; et prepositus noster ipsis monachis fidelitatem faciet ; et homines ville illius nobis reddent consuetudines bladi et denariorum quas ipsi hactenus reddiderunt. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri autoritate et regii nominis karactere inferius annotato confirmamus. Actum apud Bituricas, anno Domini millesimo ducentesimo secundo, regni vero nostri anno vicesimo quarto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante cancellaria, per manum fratris Garini.