1203, du 6 avril, au 24 avril 1204. — Saint-Léger-en-Iveline.
Acte faux
Philippe Auguste donne à l'abbaye de Clairefontaine des droits de pâture et d'usage dans la forêt de Dourdan.
A. Original perdu.
B. Copie faite après 1522, Cartulaire de Clairefontaine, p. lx, n° 58, Archives de Seine-et-Oise, 1 H 2, dossier 5.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi quod nos ob remedium anime nostre et predecessorum nostrorum dedimus et concessimus in puram et perpetuam elemosinam religiosis viris abbati et conventui Beate Marie de Clarofonte in Aquilina pasturam et usaticum suum in foresta nostra de Dordano que est inter vilagio (sic) de Suo Campo et abbatiam de Clarofonte in plana foresta, scilicet boscum mortuum ad ardendum et vivum ad herbergendum, ad proprios usus ecclesie et pertinentiis (sic) et omnia mortificavit (sic) ab omnibus juris (sic) et redditibus. Actum apud Sanctum Leodegarium, anno incarnati Verbi M° ducentesimo tertio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Rainaldi camerarii. Signum Radulphi constabularii. Vacante cancellaria.