1204, du 25 avril au 31 octobre. — Évreux.
Philippe Auguste concède aux hommes d'Andely une commune selon la teneur de la charte de commune jadis concédée par Louis VII aux hommes de Mantes.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s. (formules abrégées), Registre A de Philippe Auguste, fol. 25 v°.
C. Copie du xiiie s., Registre C de Philippe Auguste, fol. 45, d'après B (cancellée).
D. Copie du xive s., Registre B de Philippe Auguste, fol. 27 v°, d'après B.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, Préface, p. xv, d'après C.
b. A. Le Prévost, Mémoires et notes pour servir à l'histoire du département de l'Eure, t. I, p. 106.
Texte établi d'après BC.
Carta Andeliaci.
Philippus Dei gratia etc. Notum etc. quod nos hominibus Andeliaci damus et concedimus communiam juxta tenorem carte communie Medunte quam bone memorie Ludovicus, genitor noster, hominibus Medunte concessit. Hec autem sunt statuta illius communie :
[1.] Scilicet quod omnes qui in eadem permanebunt communitate ab omni talliata, injusta capcione, creditione et ab omni irrationabili exactione, cujuscumque sint homines, liberi et immunes jure perpetuo permaneant.
[2.] Quod si alicujus militis hospes illi cujus fuerit hospes in aliquo forifecerit, ab eodem domino summonitus in ejus domum, infra Andeliacum scilicet, plenam ei justiciam exequetur ; si vero hospes rectitudinem facere contempserit, miles quicquid de illius sui hospitis rebus infra terram suam invenerit saisiet, ita tamen quod nichil inde auferens ibi totum dimittet deinde majori et paribus communie ; si major per se facere non poterit, idem miles ostendet se pro defectu justicie res sui hospitis saisisse ; major vero, adibitis secum paribus communie, si voluerit, ad hoc hospitem militis coget ut quod exequi justiciam militi contempsit, militi lege qua vivit emendet et de priori forifacto quicquid ratio exiget eidem exequatur ad plenum.
[3.] Item si aliquis aliquem qui cuilibet hujus communie aliquid injurie intulerit in villa Andeliaci conduxerit, si ignorantiam suam sacramento probare poterit, illa sola vice liberum et quietum reducere permittatur ; sin autem, statuimus ut ille capiatur.
[4.] Item quicumque pro mercato apud Andeliacum venerit, ita omnino dimittatur quietus ire et redire ut nunquam vel in adventu vel in reditu suo ab aliquo disturbetur.
[5.] Mercatores autem transeuntes vel ibi remanentes omnibus diebus habeantur quieti.
[6.] Ceterum si aliquis qui extra villam Andeliaci maneat cuilibet communie forifactum fecerit quod summonitus emendare contempnat, communia, quocumque modo poterit, de eo sibi vindictam accipiat.
[7.] Proinde si alter alterum percusserit, percussor per majorem et pares communie, si major per se facere non poterit, ad rationem positus ut emendet submoneatur et, si emendare contempserit, velit nolit, emendare cogatur.
[8.] Communes necessitates ut de excubiis, de cathenis, de fossatis faciendis et de omnibus ad ville munitionem et firmitatem pertinentibus communiter ab omnibus procurentur, ita ut competenti ibi consideratione habita, qui minus poterunt, pro posse suo minus inde graventur, et ab eis qui plus poterunt plus ibi exigatur. Aliarum siquidem supervenientium necessitatum onus ab omnibus ibidem communiter portetur pro posse uniuscujusque sicut supradictum est.
[9.] Ea vero que ad nostrum servicium pertinebunt omnes communiter prout quisque convenienter pati poterit adimplebunt ; et si quis paribus communie quorum consideratione hoc fiet aliquid inde forifecerit, emendatione que ibi conveniet illud eis emendabit.
[10.] Insuper hominibus communie Andeliaci concedimus et damus parcum nostrum Andeliaci ad reparandas halas et furnos et molendina et illa tantum de quibus redditus nostri proveniunt.
[11.] Et preterea concedimus eisdem quod nullam vim eis faciemus super consuetudinibus vel pedagiis quittandis per terram vel per aquam, sed et nostre res absque aliqua consuetudine et pedagio libere pertransibunt.
[12.] Damus insuper hominibus dicte communie Andeliaci et concedimus omnes redditus nostros quos habemus apud Andeliacum et in pertinentiis Andeliaci, in terris et in aquis et in omnibus rebus ad nos pertinentibus preter vivarium nostrum et forestam nostram Andeliaci de qua ipsi redditus consuetos percipient ad.......... pasnagium.......... ibidem retinemus ; pro quibus omnibus ipsi hominis Andeliaci nobis tenentur reddere singulis annis mille et centum libras parisiensium, medietatem scilicet ad Natale Domini et aliam medietatem ad festum sancti Johannis Baptiste, et hoc eis concedimus sine incheramento.
[13.] Sciendum est etiam quod nos ipsis hominibus Andeliaci, qui habent sanguinem et latrocinium, communiam suam ad usus et consuetudines Medunte, concedimus et confirmamus, salvo jure nostro.
Quod ut ratum etc. Actum apud Ebroicas, anno Domini M° CC° IIIIto, regni XX° Vto. Data vacante cancellaria.