1204, mai. — Saint-Pierre-sur-Dive.
Philippe Auguste donne à André Propensée, maire de Falaise, divers biens ayant appartenu à Gilbert de Lassy, Hugue de Foquicton, Robert Corbet, Adam de Blocqueville et son frère, jusqu'à concurrence de cent livres d'angevins de rente, l'excédent du revenu devant faire retour au roi.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s. (formules abrégées), Registre A de Philippe Auguste, fol. 31.
C. Copie du xiiie s., Registre C de Philippe Auguste, fol. 66 v°, d'après B (cancellée).
D. Copie du xive s., Registre B de Philippe Auguste, fol. 35, d'après B.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 15, n° 76, d'après C.
Texte établi d'après B.
Carta Andree Propensee de dono.
In nomine, etc. Notum, etc. Quod nos dedimus et concessimus inperpetuum Andree Propensee, majori Falesie, dilecto et fideli nostro, et heredibus suis, omne tenementum cum omnibus pertinentiis suis, quod Gil[bertus] de Laci tenebat apud Laceium et Campellos et omne tenementum apud Brael, sicut Hugo de Foquictone illud integre tenebat, et totum feodum Corbet sicut Robertus Corbet illud de Roberto comite de Alençon tenebat, et totam terram quam Adam de Bloquevilla et fratres sui cum omnibus pertinentiis apud Bloquevillam et apud Le Maisnil tenebant, ita quod si hec predicta plus quam centum libre andegavensium singulis annis valerent, idem Andreas nobis redderet singulis annis quicquid amplius centum libris hec predicta terra valeret. Quod ut etc. salvo jure nostro et dominiis Willelmi Crassi, que ad opus nostrum retinemus, presentem paginam confirmamus. Actum apud Sanctum Petrum super Divam, anno Domini M° CC° IIIIto, mense maio.