1204, mai. — Saint-Pierre-sur-Dive.
Philippe Auguste déclare avoir donné en fief lige à Guillaume d'Argences et à ses héritiers les terres qui ont appartenu à Raoul de Tilly sises à Darnétal-en-Auge, à Montchamp et à Tilly.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s. (formules abrégées), Registre A de Philippe Auguste, fol. 31 (cancellée vraissemblablement après la mort des bénéficiaires).
Carta Guillelmi de Argentiis de dono.
In nomine etc. Philippus etc. Notum etc. quod nos dedimus et concessimus dilecto et fideli nostro Guillelmo de Argentiis et heredibus suis in feodum et hominagium ligium terram que fuit Radulfi de Tileio, scilicet terram de Darnestal in Algia, et terram quam prefatus Radulfus habebat apud Moschans cum omnibus pertinentiis, et terram de Tile cum omnibus pertinentiis, salvo jure nostro et salvis dominiis regis Anglie et Guillelmi Crassi que ad opus nostrum retinemus. Hec autem omnia eidem Guillelmo dedimus et heredibus suis in feodum et hominagium ligium tenenda de nobis et heredibus nostris, reddendo nobis et heredibus nostris talia servitia qualia feoda debent. Quod ut etc. Actum apud Sanctum Petrum super Divam, [anno] M° CC° quarto, mense maio.