1204, mai. — Saint-Pierre-sur-Dive.
Philippe Auguste déclare avoir donné en fief lige à Richard d'Argences et à ses héritiers la terre de Briouze en Normandie et divers domaines ayant appartenu à Robert le Sauvage et à Guillaume Poucin.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s. (formules abrégées), Registre A de Philippe Auguste, fol. 31 v° (cancellée vraissemblablement après la mort des bénéficiaires).
a. A. Tuetey, Rapport sur une mission à Rome en 1876 relative au Cartulaire de Philippe Auguste, dans Archives des missions scientifiques et littéraires, IIIe série, t. VI, p. 347, n° XII, d'après B.
Carta Ricardi de Argentiis de dono.
Notum etc., quod nos dedimus et concessimus dilecto et fideli nostro Ricardo de Argentiis et heredibus suis in feodum et hominagium ligium terram de Braosia cum omnibus pertinentiis suis in Normannia, et terram que fuit Roberti le Sauvage, scilicet terram de Fresneia et terram de Espinosa, cum omnibus pertinentiis suis et terram que fuit Guillelmi Pocin, scilicet Chantelupum et Monz cum omnibus pertinentiis, salvo jure nostro et salvis dominiis regis Anglie et Guillelmi Crassi que ad opus nostrum retinemus. Hec autem omnia eidem Ricardo dedimus et heredibus suis in feodum et hominagium ligium tenenda de nobis et heredibus nostris, reddendo nobis et heredibus nostris talia servitia qualia feoda debent. Quod ut etc. Actum apud Sanctum Petrum super Divam, anno Domini M° CC° quarto, mense maio.