[1204, juin ?].

Philippe Auguste donne provisoirement en fief aux neveux de Pierre de Préaux, Jean du Bois, Jean de Hodent, Guillaume le Panetier et Raoul de Tilly, des biens sis à Lion-sur-Mer, Verneuil et Étretat, jusqu'à ce qu'il les ait autrement pourvus par mariage.

Référence : Henri-François Delaborde, Charles Petit-Dutaillis, Jacques Monicat et Clovis Brunel (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 2 : Années du règne 16 à 27 (1er novembre 1194 - 31 octobre 1206), Paris, 1943, no813.

A. Originaux perdus.

Mention : collective, Registre A de Philippe Auguste, fol. 32 et Registre B, fol. 36 v°.

a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 20, n° 114, d'après le Registre B.


Texte établi d'après le Registre A.

Hec sunt illa que dominus rex dedit nepotibus Petri de Pratellis et de quibus sunt homines ejus :

Dominus rex debet rogare comitem Bolonie de Bretesel et de terra sua.

Johanni de Bosco dedit rex Lions ultra Cadomum quod valet C libras andegavensium per annum quousque dominus rex ei maritagium dederit, et tunc omne illud redibit ad dominum regem.

Carta Johannis de Hodenc

Johanni de Hodent dedit C libratas terre quam habet apud Vernolium, quousque dominus rex det ei matrimonium, et tunc redibit ad dominum regem.

Carta Guillelmi Panet'.

Guillelmo Panet' dedit centum libras apud Estrutart usque ad maritagium, et tunc redibit ad regem.

Carta Radulfi de Tilleio.

Radulfo de Tilleio dedit LX libras usque ad maritagium et tunc redibit ad dominum regem.

Hec omnia rehabebit dominus rex quando per matrimonium eos assignaverit, et de aliquo amplius non rogabunt eum illi de Pratellis.