1204, août. — Montargis.
Philippe Auguste ordonne aux prévôts de Gien de payer chaque année dans l'octave de la fête de Saint-Étienne au sacristie de la cathédrale d'Auxerre la rente de cire qui est due par le roi, à peine de cinq sous d'amende par jour de retard.
A. Original, jadis scellé. Hauteur 113 mm., largeur 162 mm. Archives départementales de l'Yonne, G 1823.
a. Traduction française dans G. Loiseau, « Les grandes pages de l'histoire de Gien », dans Bulletin du Giennois, 1958, p. 4, n° V.
Philippus Dei gratia Francorum rex prepositis Giemi, quicumque prepositam illam teneant, salutem. Mandantes vobis precipimus sicut caros vos habetis ut cereum qui debetur pro nobis cathedrali ecclesie Autissiodorensi in festo beati Stephani in augusto sine contradictione reddatis singulis annis sacriste predicte ecclesie, vel illi qui loco est sacriste, infra octabas ejusdem festi beati Stephani in augusto. Sciatis autem certissime quod si cereum illum infra dictas octabas, sicut dictum est, non reddideritis, pro singulis diebus per quos illum post octabas detinueritis quinque solidos nobis pro emendatione dabitis. Litteras autem presentes canonicis predicte ecclesie quociens eas vobis exibebunt reddatis, quia non mittimus eas vobis ut eas retineatis, sed ut sciatis quod cereum predictum pro nobis ecclesie predicte debeatis. Actum apud Montem Argi, anno ab incarnatione Domini M° CC° quarto, mense augusto.