1205 [janvier]. — Paris.
Philippe Auguste atteste que Guy Mauvoisin, en sa présence, à Gisors, a vendu pour trois cents livres parisis à l'abbaye de Fécamp les droits qu'il pouvait avoir sur le village et les hommes de Boissy. Ce village sera désormais sous la protection du roi, et les habitants lui paieront chaque année trois muids d'avoine.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., Cartulaire de Fécamp, Bibliothèque municipale de Rouen, ms. 1207 (Y 51), fol. 19 v°, n° 13 du titre II, d'après A.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 286, n° 1078, d'après B.
b. L. Delisle, Philippe Auguste et Raoul d'Argences, abbé de Fécamp, dans Bibliothèque de l'École des chartes, t. LXV, année 1904, p. 392, d'après B.
In nomine et individue sancte Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia rex Francorum salutem. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Guido Malevicinus, coram multis apud Gisortium in presentia nostra constitutus, Sancte Trinitati Fiscanni et ecclesie Beati Georgii de Medonta, que membrum est monasterii Fiscannensis, in perpetuum quitavit omnia que reclamabat et reclamare poterat, juste vel injuste, sive in redditibus sive in toltis sive quocumque alio modo, in villa et in hominibus de Buxeio et ejusdem ville pertinentiis, scilicet in terra de Monte Ursonis, et in masura que fuit Hugonis dapiferi, et in terra que fuit cultura de Chantecoc cum pertinentiis suis, et in omnibus aliis que ibi pertinent ad dictam ecclesiam Beati Georgii, ita quod nec ipse nec heredes neque fratres ipsius neque aliquis ex eis in omnibus supradictis aliquid de cetero possent reclamare. Quicquid etiam de rebus predictis fratribus suis vel aliis idem Guido dederat, eisdem monachis reddidit integre, et eis tenetur facere omnino quitari et ab omnibus liberari. Propter hoc autem Radulfus, abbas Fiscanni, et monachi dederunt eidem Guidoni trecentas libras parisiensium, et ipse Guido nos rogavit ut, si contingeret ipsum vel heredes vel fratres vel aliquem ex eis contra hoc ire, nos ad ea tenenda ipsos incontinenti compelleremus et firmiter teneri faceremus. Ut autem predicta villa de Buxeio et homines in eadem villa manentes, cum omnibus rebus suis, sint de cetero in nostra custodia et in nostro tensamento, homines illi dominica proxima post festum Omnium Sanctorum apud Medontam mandato nostro singulis annis reddent ad opus nostrum tres modios avene, ad mensuram Medonte, ita quod neque nos neque heredes nostri hunc redditum unquam possimus alii dare nec de manu regia removere. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam, ad petitionem ejusdem Guidonis, confirmamus. Actum Parisius, anno Domini M° CC° quarto, regni nostri anno vicesimo sexto, astantibus in palatio nostro quorum nomina sunt supposita et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii et multorum aliorum.