1206, janvier. — Anet.
Philippe Auguste permet à l'abbé et à l'église de Notre-Dame d'Ivry de tenir une foire à Ivry la veille et le jour de l'Assomption.
A. Original, jadis scellé d'un sceau sur double queue. Hauteur 215 mm., largeur 160 mm. Archives de l'Eure, H 403, pièce 2.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 290, n° 1081, d'après A.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod nos abbati et ecclesie beate Marie de Ivriaco ut singulis annis apud Ivriacum in vigilia Assumptionis beate Marie et ipsa die Assumptionis tantum modo libere liceat eis habere feriam in perpetuum concedimus. Quod ut ratum sit, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Aneti, anno incarnati Domini M°CC° quinto, regni vero nostri anno vicesimo septimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria, per manum fratris Garini.